À Petrus Augustinus Rompf, le 14 juillet 1667, note s.
Transcription

Ms BIU Santé no 2007, fo 216 ro.

Cl. viro D.D. P. A. Romph, Med. Doctori eximio, Hagam.

Seriùs profectò quàm voluissem, Vir Cl. tuis respondeo, nec forsan
satisfacio, spatijs exclusus iniquis, et otij et negotij vario respectu. Vir optimus
atque doctissimus D. Frater tuus nihil unquam mihi debuit, sed ego plurimùm
illi debeo multiplici nomine, quod lubens fateor grato memorique animo, pro tot bene-
ficijs quæ hactenus mihi filióque meo Carolo tam generosè contulit : et utinam in
posterum aliqua sese offerat retaliandi occasio. Quod spectat ad quæstionem
de pleuritide : dicam paucis et liberè : Pleuritici cadaveris dissectioni numquam
interfui, nec unquam audivi quemquam ex pleuritide hîc obijsse à multis annis,
quandoquidem talis affectûs summum et certissimum præsidium est sanguinis
missio, quæ hîc et audacter et frequenter præscribitur, tum à Medicis, qui rem
suam et artem optimè intelligunt, tum à Chirurgis, frequenti usu edoctis : imò et
ab ipsis mulierculis, quibus apprime quotidiano experimento innotuit venæ sectio-
nis in tali affectu dignitas et efficacia : et verè dico, nullus unquam
mihi perijt ex pleuritide : sed si seposito experimento, scire velis quid sentiam de
tali controversia, sic respondeo. Initio morbi sola pleura afficitur, per copiam
seri biliosi ad eipsam affluentis, et acrimoniâ suâ eam lancinantis : sed perseverante
affluxu, et progresso morbo, pulmo ipse haud dubiè inquinatur, ac in propria substantia
afficitur, per propagationem materiæ morbificæ, quæ in ipsum pulmonem penetrat,
eúmq. pessundat : sicq. in cadavere pleuritici, deprehenditur vitium, nempe
abscessus in pulmone, quatenus obruitur à pondere et copia materiæ morbificæ,
quæ ex pleura primùm affecta tandem transijt in pulmonem. Vale, Vir Cl. et
me ama. Parisijs, 14. Iulij, 1667.

Tuus ex animo, Guido Patin.

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Petrus Augustinus Rompf, le 14 juillet 1667, note s.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1464&cln=s

(Consulté le 25/04/2024)

Licence Creative Commons