À Sebastian Scheffer, le 15 juillet 1667, note s.
Transcription

Ms BIU Santé no 2007, fo 216 vo.

Cl. viro D. Seb. Scheffero, Med. Doct. Francofurtum.

Die 17. Iunij ad Te scripsi, pro libris quos ad me misisti, nec tamen adhuc
vidi : Præfecti rei librariæ, vulgo dicti le Syndic et les Adjoints des libraire[s,]
postulant Indicivam librorum in modiolo vestro quem misisti contentorum
et hoc vocant une lettre de voiture : quæ nobis indicet quales hîc libri
contineantur : scribe ergo vel Tu, vel Typographus, et epistolam tuam
trade D. Ochs, quam mittet ad D. Le Preux, qui eam mihi reddet : aliter enim
per ejusmodi impedimentum obicem libri vestri mihi non reddentur : quos tamen alios
esse non puto, ^ (nec enim scripsisti quinam illi sunt,) quàm aliquot exemplaria Quæst. Medicoleg. P. Zacchi[æ]
pro Privilegio exsolvendo novissimæ editionis, nempe 7.vel 8. et aliquot exe[m-]
plaria librorum Casp. Hofmanni, mihi destinata, pro MS. quæ tradidi.
Interea v. libri ili vestri detinentur in quadam domo, dicta la Doüane, unde
non possunt depromi absque ista Indiciva, lettre de voiture. De pretio non
sum sollicitus : tempore et loco faciam quod debet. Singula Cætera adeo nescio, ut etiam
Bibliopolæ vestri nomen me lateat. Casp. Hofmanni libro de medicamentis officinal[.]
quid factum est ? scribe igitur, et indica mihi isthæc singula. Vale, et me ama.
Parisijs, die Ven. xv. Iulij, 1667. Tuus ex animo, Guido Patin.

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Sebastian Scheffer, le 15 juillet 1667, note s.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1465&cln=s

(Consulté le 20/04/2024)

Licence Creative Commons