À Johann Daniel Horst, le 29 juillet 1667
Transcription

ms BIU Santé 2007, fo 216 vo.

Cl. viro D. Io. Dan. Horstio, Med. Doctori, Francof.

Ultimam tuam accepi, Vir Cl. propria manu D. Glaseri, Basil.
Pharmacopœi, Chymistæ eruditi, et quod in ipso hominum genere rarissim[um]
est, viri optimi. Doctus ille juvenis Medicus cui tuas mihi reddendas
tradideras, mihi non adfuit, nec eum vidi : statim enim illi abeundum
fuit, cum suo heroe ; sed utinam utrumque vidissem. Quæ deside-
rabat Medicus videre in hac Urbe, facilè vidisset : præsertim
vesicæ sectionem ad eruendum calculum : est enim Franciscus Colot
mihi amicissimus, et opera mea sæpe indiget : Nosocomia fre-
quentasset, et quotidianis nostris Consultationibus interesse
facilè potuisset. Gayanus optimè valet, et in Anatomicis qu
quotidie pergit feliciter. A Schonwetter nihil adhuc accepi :
nec quidquam audivi de Zacchiæ quæst. Medicolegalibus :
eum tamen ut salutes meo nomine, etiam atque etiam rogo. Diarij nostri
scriptor sæpius hallucinatur, et multos sibi facit inimicos :
etiam sæpe temere judicat, et censuram sibi frustra arrogat, etiam
absque consensu Quiritium, et suffragio populi. Pestilentiam apud vos
imminutam audio, et gaudeo. Filium tuum saluto. Vale. Parisijs, die
Ven. 29. Iulij, 1667.

Tuus ex animo Guido Patin.

Imprimer cette note
Citer cette note

x Correspondance complète et autres écrits de Guy Patin, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Johann Daniel Horst, le 29 juillet 1667. Note s

Adresse permanente : //www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1466&cln=s

(Consulté le 26.01.2020)

Licence Creative Commons