À Johann Georg Volckamer, le 29 décembre 1667, note s.
Transcription

Ms BIU Santé no 2007, fo 221 vo.

Cl. viro D. Io. Georgio Volcamero, Noribergam.

Duabus tuis postremis, Vir Cl. sic breviter respondebo. Deus Opt. Max. Te
servet, cum D. Rolfincio, et alijs viris bonis ac eruditis, qui nos diligunt. Quod
spectat ad immodicum illud pretium pro vectura Aristotelis, miror et angor : narravi
rem totam D. Picques, qui mihi pollicitus est se de ea re scripturum et operam datarum.
De scriptis Arabicis inquiram, et libenter mittam quæ nactus fuero. Academicas
vestras disputationes accepi, pro quib. gratias ago, et pretium refundam quod volueris.
Saluta quæso D. Richterum, nostro nomine : Carolus meus peregrinatur privata de
quadam causa, puto nunc illum esse Heidelbergæ, apud D. Electorem Palat. forsan
vos adibit, et regionem vestram lustrabit : quod si faciat, illum Tibi de meliore nota
commendo, ea tamen lege ut nullo modo Te gravet : plura scribam quum accepero illum apud
vos esse : eum interea Tibi et D. Richtero officiosissimè commendo : saluto quoque D.
Felwinger, ad quem mittas rogo hîc inclusam Domini Chapelain, viri eximij, apud quem
quantum in me fuit, laudavi patrem et filium, et utriusque eruditionem non vulgarem.
De publico rerum nostrarum statu vix habeo quod dicam : Rex noster sese accingit
ad bellum Belgicum vere proximo : res Lusitanicæ turbantur propter dissidium R
Reginæ et Principum adversus ipsum Regem, et Hispanos : de qua re Deus ipse viderit.
Vale, Vir Cl. et Carolum meum, si te adeat, benigno hospitio excipe, quousq. alias ad
Te scripserim. Vale, Vir Cl. et me ama. Parisijs, 29. Dec. 1667. Tuus totus G.P.

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Johann Georg Volckamer, le 29 décembre 1667, note s.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1478&cln=s

(Consulté le 25/04/2024)

Licence Creative Commons