À Johann Caspar Fausius, le 4 février 1668, note s.
Transcription

Ms BIU Santé no 2007, fo 219 vo.

Cette lettre n’est point en sa
place : elle appartient au cahier
suivant : ad finem pag. 4.

Cl. viro D. Casp. Fausio, Med. Doctori Heidelbergam.

Quod filium meum Carolum Patin, sinistro quodam fato, non facto, apud vos
hodie agentem, et nescio quamdiu, commorantem, tam benigno vultu exceperis,
tam benevolè amplectaris et foveas, gratias ago amplissimas : nec hodie alia fini
Te scribo quàm ut scias me Tibi tanti beneficij à Te accepti numquam futurum
immemorem : eum igitur Tibi commendo, rogóq. ut ipsum ames, eiq. faveas quum
in Urbe vestra mansurus erit, eúmq. Collegis et amicis tuis commendes. Vale, Vir Cl. et me
ama. Raptim Parisijs, 4. Febr. 1668.

Tuus ex animo G.P.

Beatus qui intelligit super peregrinum et sponte sua exulem, in die mala liberabit eum D[.]

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Johann Caspar Fausius, le 4 février 1668, note s.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1480&cln=s

(Consulté le 19/04/2024)

Licence Creative Commons