À Sebastian Scheffer, le 7 juin 1668, note s.
Transcription

Ms BIU Santé no 2007, fo 222 vo.

Eidem. De Te, Vir Cl. tuáq.a valetudine, rerúmq. tuarum statù anxius sum,
quia jampridem nihil literarum à Te accepi : antehac ad Te scripsi, nempe 3. Nov. 16.
Nov. 14. Dec. et 24. Febr. an eas omnes acceperis jure dubito : scribe igitur ut hoc sciam,
et intelligam quî valeas, ut et D. Lotichius, uterq. Horstius, et optimi viri Typographi
vestri, Beyerus, Schonwetter et Gotzius, quos omnes ex animo et officiosè saluto. Tandem
dicitur negotium Pacis confectum cum Hispanis, sed quib. conditionibus nondum constat :
utinam totum hoc succedat in publicum bonum, non dico totius Europæ, sed saltem
vestræ Germaniæ nostræq. Galliæ, quæ potissimum ista quiete indiget, ut aliquan-
tisper respiret, reficiatur atque refocilletur post tot motiones atque labores.
Lugduni Celtarum nuper prodierunt ex officina D. Anisson, duo Tractatus, nempe
Physiol et Pathol. C. Hofmanni, tanto scriptore neutiquam indigni ; quæ mihi
supersunt tanti viri MS. in Gal. libros Methodi, et de sanitate tuenda, mittam
quum volueris, ut antehac ad Te scripsi, ea potissimum lege ut apud vos typis man-
dentur. Sed scribe etiam, quæso, quid sentiant vestri Typographi de nova Editione
omnium Operum præstantissimi viri, popularis vestri, Thomæ Erasti, quem inter Medicos
omnes recentiores magnifacio, cum Fernelio nostro, cujus quorum gloriam nulla temporum invidia, nulla ætas,
nulla malevolorum calumnia aut contradicendi libido numquam delebit, numquam obscævabit.

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Sebastian Scheffer, le 7 juin 1668, note s.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1483&cln=s

(Consulté le 19/04/2024)

Licence Creative Commons