À Johann Daniel Horst, le 25 août 1668, note s.
Transcription

Ms BIU Santé no 2007, fo 224 ro.

Cl. viro D. Io. Dan. Horstio, Med. Doctori, Francofurtum.

Iucundissimum mihi fuit, Vir Cl. de tua valetudine certum fieri per virum
optimum et amicum nostrum communem D. Sebast. Switzerum. Hîc sibi metuunt quam-
multi à lue pestilenti et contagiosa, propter quasdam urbes infectas in Belgio Hispanico, ut et
etiam in Gallia ; Rhemos, Ambianum, Rothomagum intelligo : quæ utinam ad nos non pene-
tret. De bello silent hîc omnia : Regina nostra feliciter peperit filium secundum, qui Regis jussu
vocatur Dux Adegavensis, Monsieur le Duc d’Anjou : adeo ut duplici prole mascula firmatam
habeamus regiam familiam, quæ utinam perennet communi totius Europæ bono. Majori et poten-
tiori quàm antehac apparatu Candianam obsidionem dicitur urgere duces Turcici : quod si inten-
tum obtineant, Urbémq. capiant, væ victis eorúmq. vicinis præsertim Italia, quæ tan-
dem superba esse desinet, si in Tyranni Byzantini ditionem semel perveniat : quod numquam
continget absque ignominia et opprobrio Principum Christianorum, qui tam negligenter
ac propudiosè agunt adversus istum Turcam, Christiani nominis hostem. Hîc fruimus pace recenti,
sed optima futura si in multos annos servetur : verùm, in tanta mortalium improbitate et iniqui[tate]
quis bonus sibi felix et faustum aliquid polliceri in posterum de ingenio Magnatum, qui ingen[io]
suo utentes et abutentes, cum suis nebulonibus sericatis, (sic eos vocavit Buchananus, libro de
jure regni apud Scotos,
[)] hodie in Europa dominantur. Dij meliora : futuri temporis exitum caliginosa
nocte premit Deus.
Mitto ad Te duo exemplaria novi Operis Viri Cl. Casp. Hofmanni, quorum unum tuum
erit, alterum trades Amico nostro Seb. Scheffero, Collegæ tuo. Filium tuum saluto, hortórq. ut in
tuo contubernio studiosè proficiat in omnibus, præsertim in ijs quæ spectant ad opera Artis medicæ, quam
majorum suorum vestigijs insistens, bonis avibus amplexus est. Vale, Vir Cl. et me ama. Parisijs, 25. Aug. 1668.

Tuus ex animo, G.P.

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Johann Daniel Horst, le 25 août 1668, note s.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1486&cln=s

(Consulté le 20/04/2024)

Licence Creative Commons