À Jan Van Hoorne, le 9 octobre 1668
Transcription

ms BIU Santé 2007, fo 224 vo.

Cl. viro D. Io. Van Horne, Med. Doct. et Prof. Leidam.

Multiplici nomine Tibi me responsum debere fateor, Vir Cl. tum pro duabus
tuis, tum pro fasciculo Theseôn Med. quas accepi per tuum Rob. Millar, Scoto-
Britannum, eruditum Philiatrum : pro quibus singulis ago Tibi gratias etiam
singulares, et suprà. ^ Antehac ad Te misi per/ D. Romphium, Med. et D./ Borel, Legati vestri Secre-/tarium, librum cura mea/ editum, nempe Apologiam/ pro Gal. etc. authore Viro/ Cl. Casp. Hofmanno, quem/ utinam gratum habeas. De insigni quadam hæmorrhagia feliciter curata in Gul.
Principe Araus. memini me legisse anno 1623. in scriptis Io. Heurnij et ut
puto, in comm. in aphor. Hipp. quos tunc legebam. De calculis in fellea vesica
repertis post obitum, nihil tam mirum, ex indurato excremento isto
felleo, et hoc sæpius observavi in dissectione quorumdam ægrorumdam, qui
icterici et auriginosi obierant ex obstructione meatum cholidoco-
rum. Margareta Vallesia, Henrici 3. soror, et conjux prima Regis Magni
nostri Regis Christianissimi Henrici Borbonij, quæ hîc obijt ex ictero contumaci,
anno 1615. ejus rei præclarum est exemplum : utpote in cujus vesica fellea
post obitum reperti sunt calculi quindecim, non exigui : quod olim
mihi narravit oculatus testis, vir eruditissimus, Dion. Guerin,
Doctor Med. Paris. sed hoc in vivis rarò contingit. ^ Ipsa est de qua legitur/ apud Barclaüm in Eu-/phormione, epigramma/ quod sic incipit : O patria, ô/ arces : et sic desinit, Induco/ tumulis suprema Valesia/ nomen. De transfusione
sanguinis quæ narrantur ad fabulam accedunt, eáq. idcirco lubens
relinquo Anglis nimium credulis, tanquam somnium ex porta eburnea,
et inter istos somniatores facilè repono nostrum Cl. Tardi, qui non
parum delirat in istis novitatibus, quas facilè nimis leviter amplectitur,
ut inde aliquem decipiat, et lucrum sibi conciliet, vir penè senilis dementiæ,

Imprimer cette note
Citer cette note

x Correspondance complète et autres écrits de Guy Patin, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Jan Van Hoorne, le 9 octobre 1668. Note s

Adresse permanente : //www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1488&cln=s

(Consulté le 30.11.2020)

Licence Creative Commons