À Sebastian Scheffer, le 29 octobre 1668
Transcription

ms BIU Santé 2007, fo 226 ro.

Clar. viro D. Seb. Scheffero, Med. Doctori, Francofurtum.

Ideo ad Te scribo Vir Cl. ut Te salutem, et pro filio meo C. quem tam
blandè magnificè excepisti, gratias agam : jam antehac multa Tibi debebam, nunc
v.vix sum solvendo, adeo magnus est ac ingens cumulus beneficiorum à Te
acceptorum : quorum immemor non vivam, nec ingratus moriar, si Deus
vitam indulserit. Salutem quæso nuntiabis D. Lotichio, et utriq. Horstio :
Hofmanni liber est optimus, præsertim in Pathologia, in qua sapit Author
ipse supra vulgares scriptores, qui nimis multa ex alijs transcribunt parum
probatis, et neglectis præcipuis nostris ducibus, Hipp. et Gal. qui omne ferunt
punctum in tali doctrina. Ejusdem Authoris mihi supersunt duo MS. quæ si
velint Typographi vestri prælo subijcere, facilè mittam, per D. Sebast.
Switzer. D. Moquillon Te salutat, et cogitat de Tibi emendis quæ posthac
mittet, pro ijs quæ Tibi debet. Sed postrema tua non indicasti ubinam lateant
duo fasciculi mihi destinati : in quib. sunt aliquot exemplaria Quæstionum
MedicoLegalum Pauli Zacchiæ
, et quæ accepisti à D. Schenkio, Prof.
Ienensi, ut ad me transirent : ubinam putas ista delitescere ? an ea misisti
Basileam aut Argentinam, ad aliquos mercatores, ut inde nobis Parisios devehantur,
mihiq. reddantur ? an sunt adhuc in Urbe vestra, præstolando facilitatem et
commoditatem vecturæ ? an quia scripseram ut nihil ad me transmitteretur,
propter litem nondum terminatum ? de quib. singulis quæso me docebis. De rebus. De C. Hofm.
nostris politicis nihil habeo quod scribam. libro MS. de Humoribus quid vis ut sperem ? Quum volueris, scribe per vestrum Ochsium. Vale, Vir Cl. et me quod facis amare
perge. Parisijs, 29. Oct. 1668. Tuus ex animo, Guido Patin.

☩ ☩
Lud. ille Ferandus Parisinus qui sit nescio, de quo nec vidi nec audivi quidquam, nec accepi. De obitu filioli tui serio doleo : ex tali morbo pereunt hîc aliquot infantuli, à scalarum lapsu,
et numquam sine convulsione : est concussio vel commotio cerebri, ευνομος Græcis : à Seniorib. nostris affectus iste eleganti comparatione Calamitas vocatur : ut enim à calamis attritis nulla messis,
sic fracturæ Cranij, et effuso per Cerebrum sanguini, nulla superest curatio : servet Deus totam familiam. Gratias iterum ago pro filio meo C. Beatus qui intelligit super exulem : etc.
ejus absentia me torquet, sed Deus nobis aderit, eúmq. iterum videbo : interea v. si Te adeat, eum seriò et bona fide Tibi commendo : quidquid ei feceris mihi factum putabo. Vale.

Imprimer cette note
Citer cette note

x Correspondance complète et autres écrits de Guy Patin, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Sebastian Scheffer, le 29 octobre 1668. Note s

Adresse permanente : //www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1493&cln=s

(Consulté le 25.11.2020)

Licence Creative Commons