À Johann Georg Richter, le 26 janvier 1669
Transcription

Ms BIU Santé no 2007, fo 226 vo.

Cl. viro D. I. G. Richtero, I.C. Noribergam.

Non est, Vir Cl. quod accuses tarditatem meæ responsionis : frigus nimium quamvis non
intempestivum, vitrea valetudo, negotia multa hoc effecerunt. Filium tuum G. Sigism.
Richterum habebo semper commendatissimum : quem ideo mittes quum volueris. De pretio
non est quod satagas : quod Tu pro me faceres, vel carissimus Amicus noster, cui tam
multa debeo, Dominus Volcamerus, idem et supra facere conabor : Locabitur apud civem
Parisinum, virum bonum et frugi : ejus educationis curam habebo : pro victu et vestitu, Tu impe-
rabis et
quod volueris : pro prandio et carna et lecto, triginta asses quotidie sufficient : erunt
itaque pro mense 30. dierum, numerandi quindecim Imperiales, qui faciunt monetæ nostræ
45. lib. Turonenses : vestem dabis qualem volueris : sed ne mittas eum cupio ante xv. diem
Martij, propter longiorem hyemem cui sumus obnoxij. Facile et commode totius Orbis
compendium, populosissimam et maximam civitatem lustrabit : Regem Christianissimum,
totam Aulam, Senatum, palatium, etc. videbit : de pretio ne cures : et ubi post aliquos
menses hæserit Lutetiæ, Lugdunum as Ararium transibit, ad Cl. Sponium nostrum, et D.
Volcameri amicum. Vide ergo, Vir Cl. jube, et decerne, faciam enim quod volueris : habes
enim me Tibi deditissimum et addictissimum Guidonem Patinum.

Parisijs, 26. Ianu. 1669.

Imprimer cette note
Citer cette note

x Correspondance complète et autres écrits de Guy Patin, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Johann Georg Richter, le 26 janvier 1669. Note s

Adresse permanente : //www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1494&cln=s

(Consulté le 14.05.2021)

Licence Creative Commons