À Sebastian Scheffer, le 16 février 1669, note s.
Transcription

Ms BIU Santé no 2007, fo 227 ro.

Cl. viro D. Seb. Scheffero, Med. Doctori, Francofurtum.

Suavissimæ tuæ 6. Dec. ad nos scriptæ, Vir Cl. Paucis respondebo.
Gratias ago Tibi quam maximas pro immenso illo tuo in me et meos amore. Caroli
nostri negotium bellè procedit, et de ejus eventu bene sperare audeo : imprudenter
lapsus est, juveniliter et inscienter peccavit, et immeritò plectitur : nobis tamen sub-
sidium et auxilium pollicentur qui eum læsebunt, à quib. tamen etiam restitutionem sumus habituri ; commodum tempus ista cum Deo subministrabit. Lud. illum
tuum Ferandum nec vidi, nec quidquam unquam de eo audivi : et quis ille sit, planè
nescio. Quod spectat ad eam quam meditaris novam editionem tuæ Introductionis ad
Medicinam,
certè nihil habeo supra ea quæ antehac ad Te misi : si quid tamen requiras de
variorum Medicorum vita, præsertim Gallorum, fac ut intelligam quid velis, et statim respondebo.
Icones eorum qui de re Medica scripserunt paucas habemus, præter Fernelium, Sylvium,
utrumque Riolanum, Ren. Moreau, Renodeum, Iac. Mentel, et meam quam denuo
adornat unus è nostris Chalcographis, et quam omnibus suis numeris absolutam mihi pollice-
tur ante Maijum proximum. Vestrum D. Schonwetterum saluto, eiq. pro suo in nos amore,
omnia offero. De fasciculo modiolo illo Zetzneri, Aurigæ tradito, nihil unquam audivi : ille ipse est quem
jamdudum quæso et opto : in quo videlicet habentur Exemplaria Zacchiæ, Schenkij et varia
tua : utinam modiolus iste non pereat : antehac ad Te scripseram ut nihil ad me mitten-
tur, ne forsan incideret in manus Syndici aut Adjunctorum rei librariæ, qui manus
rapaces injiciunt in singula quæ huc advehuntur : et à quib. nihil retrahitur aut revocatur absque
lite : in qua arte litigandi nihil certè novi, Philosophus sum et Medicus, non rabula : Te idcirco monitum
velim, Vir Cl. ut quidquid occurret mihi transmittendum, secures in ædibus tuis, donec de ijs monitus
per Te ipsum, Tibi indicavero ad quem ex nostris Bibliopolis erit illud mittendum ac inscriben-
dum, proprio ejus nomine indicato, meo v. tanquam odioso et illis suspecto, cautè suppresso, propter
metum Iudæorum : qua cautione adhibita et servata, totum negotium bellè procedet, etiam
invitis malevolis istis nebulonibus, quib. nihil sufficit propter egestatem et putidam, ut verè dicam,
mendicitatem. Quidquid mihi superest Operum MS. Casp. Hofmanni, mittam ad Te pro vestro D. Gotzio, quem saluto. De Epistola pro libro de Humoribus, fac quod volueris.
De libris antehac missis per Gotzium, tandem egi cum istis rabulis : et ut litem finiarem terminarem, ac impensis finem imponerem, dimidiam partem illis reliqui, alteram hîc habeo ; vitandi sunt
isti rabulæ tanquam fures, et ab ijs prudenter nobis cavendum : itaque nihil mitte quæso : sed moneas primùm, et postea dabo operam ut Lutetiam tutò deferantur. Cl.
virum D. Lotichium ex animo nomine meo salutabis. Hîc habeo sex calendaria pulcherrima Tibi destinata, quamprimum mittenda si vectorem deprehendero fidum
ac idoneum : quod spero per Ochsium, vel Seb. Switzerum. De pretio, Pax nobis. Filium meum C. et meipsum Tibi commendo. Vale Vir Cl. et me, quod facis, amare perge. Parisijs, 16. Febr. 1669. Tuus æternum futurus, Guido Patin.

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Sebastian Scheffer, le 16 février 1669, note s.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1498&cln=s

(Consulté le 28/03/2024)

Licence Creative Commons