À Sebastian Scheffer, le 26 février 1669, note s.
Transcription

Ms BIU Santé no 2007, fo 227 vo.

Cl. viro D. Seb. Scheffero, Med. Doctori, Francofurtum.

Nuper ad Te scripsi, Vir Cl. hoc est 16. Febr. Ecce iterum scribo, ut scias me
singula accepisse quæ sperabam et expectabam, ex urbe vestra, per aurigam D. le
Fevre : Omnia promissa illic reperi, nempe Quæstiones MedicoLegales P. Zacchiæ,
Disput. Acad. Ienensis tomos duos compactos :
Iac. Pontani Attica Bellaria, 8.
tres exiguos fasciculos, quos non novi, nescio quid sint : quid de illis mihi faciendum
sit, tempus docebit, et forsan Tu ipse : et duos libellos ex D. Meibomio : cum libello
Kormanni de virginitate. Noli igitur quisquam laborare de illis, quos hîc habeo Omnem igitur curam de illis depone.
Scribam Argentoratum et monebo de singulis ; ut illis gratias habeantur. Rogo Te
Chalcographus vester ne festinet pro Icône mea, hîc enim unus è nostris eam adornat,
quam intra mensem perfectam habebimus, quam ad Te illico mittam : Te quoque
rogatum velim, ut scribas nomine meo ad D. Schenkium, moneásq. me quod misit, acce-
pisse cum ejus epistola, pro quib. ad eum scribam, et gratias agam. Quidquid habueris mihi
destinatum, enixè Te rogo, maneat apud Te, nec quidquam mittas præter epistolas tuas,
hoc antehac à Te petij, et iterum peto, nequidem Hofmannum de Humoribus, postquam
umbilicum perductus furtit. Vecturæ pretium fuit 17. libell. Turon. quas statim
persolvi : sed memento quæso, nihil mittas in posterum, ad vitandas tales im-
pensas. D. Schonwetterum et Beyerum saluto, ex animo. Ad Te mitto duo illa MS. Casp. hoari
Hofmanni, quæ tradidi fratri Seb. Switzeri, quem offendi apud D. Coc, ejus Socium : cum sex
Calendarijs : ejusmodi MS. editionem fidei tuæ commendo, et curis tuis committo. Iterum Te rogo,
ne mittas quidquam, latent enim in excubijs qui quærunt lucrum ex re aliena.
Vive, vale, Vir Cl. et me ama. Parisijs, 26. Febr. 1669. Tuus ex animo, Guido Patin.

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Sebastian Scheffer, le 26 février 1669, note s.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1499&cln=s

(Consulté le 18/04/2024)

Licence Creative Commons