À Jan Van Hoorne, le 4 avril 1669
Transcription

ms BIU Santé 2007, fo 230 vo.

Cl. viro D. Io. Van Horne, Leidam.

Gratissimæ mihi fuerunt literæ tuæ quas accepi per nobilem Suecum. Apolo-
giam pro Galeno
si nondum accepisti tandem accipies : nec enim illam perijsse puto
vel saltem aliam mittam. Ex omnibus scriptis Casp. Hofmanni illud mihi videtur
optimum, et lectu dignissimum. Illam Apologiam tradidi D. Christiano Romph,
Doctori Medico, et D. Boreel, Viri Cl. et ad Regem nostrum Legati vestri, dum
viveret, à secretis : ^ qui fratrem habet/ Doct. Med. Hagæ Com. Memento quæso Theseώn Medic. quæ apud vos in posterum
edentur : Academicæ istæ Disputationes me recreant, vel docendo, vel memoria[m]
refricando, et placendo. Nobilem tuum Suecum vidi, audivi ; nullam suspicor
enterocelem, sed potius latentem testiculum, pro quo nulla opus erit sectione : ideó
laudo Te quod ab ea 2 abstinueris 1 prudenter et sapienter : feliciter agitur cum
tuis ægris, quod sis ex utroque Cæsar, hoc est summæ probitatis et periti[æ]
in Artis operibus consummatæ : talis sapientia apud Chymisticos ardeliones non
habitat : etiam indignis gratiam suam Deus subtrahit. Vesalij fatum etiam
commemoravit Guern. Rolfinkius, in suis Dissertationibus Anatom. pag. 45. Novum
vestrum Professorem et Collegam D. Drelincour, ex animo saluto. Vivitne Amstelodami int[er]
Professores nuper electos, D. Henr. Meibomius, qui antehac docebat Helmstadij ? est il[le]
adhuc juvenis, sed eruditus, bene moratus, et Amicus meus : idem profiteor de optimo
doctissimóq. viro, D. Christiano Utenbogardo, Doct. Med. Ultrajectino, quem si nosti,
saluta quæso meo nomine tanquam virum optimum. Deus Te servet, Vir Cl. Vale, et me
quod facis, amare perge. Parisijs, 4. Aprilis, 1669.

Tuus ut suus, Guido Patin.

Viro Cl.

Imprimer cette note
Citer cette note

x Correspondance complète et autres écrits de Guy Patin, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Jan Van Hoorne, le 4 avril 1669. Note s

Adresse permanente : //www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1506&cln=s

(Consulté le 06.06.2020)

Licence Creative Commons