À Pierre Gassendi, le 29 juin 1655
Transcription

Petri Gassendi Opera omnia (Lyon, 1658), Tomus sextus, Epistolæ, , Gallica, page 537.

Clarissimo Viro, Domino Domino Pe-
tro Gassendo
, præposito
Diniensi, et Regio Ma-
theseos Professori, S.

Vir Spectantissime,

Quoties de tua singulari doctri-
na, cæterisque tuis ornamentis, incredi-
bili qua quemcumque capis, comitate,
conditis, attentiùs apud me co-
gito (cogito autem sæpissimè) toties mihi venit in
mentem tui, meique perinde ac veritatis
amicissimi Gabrielis Naudæi cùm de literis
litteratisque omnibus, tum hoc præsertim
nomine de me optimè meriti, quod mihi
primum olim aditum patefecerit ad te con-
tuendum atque devenerandum, è quo et Hi-
storiæ et Physices, et Matheseos peritissimi,
quique nullo non die certissima petunt Ora-
cula. Tibi autem ego iam adscriptus ami-
cus, ex eoque ad gravem istum morbum,
qui tuo pulmoni, corruptelæ, ac proinde
tibi præsentissimum vitæ periculum inten-
tabat, profligandum (si quid arte fieri po-
terat) ante annum accitus ; exultaui lætitia,
gaudioque tum demum triumphavi, cùm
eam, quam tibi nauabamus operam sic for-
tunavit Deus, ut literatorum omnium ex
tibi reddita valetudine, (pro qua votum
fecerant) communis hilaritas, in nos quo-
que redundaret : et qui ex variis Europæ
regionibus, ad quos iam pridem summæ
tuæ eruditionis, nuper tuæ ægritudinis fa-
ma permanarat, tibi superstiti tum per li-
teras gratulabantur incolumitatem, sibi
non satis putarent factum, nisi et nos cer-
tatim, nunc soluta, nunc certis adstricta
numeris oratione collaudarent, ob nostram
qualemcumque industriam atque studia in
te Eruditorum Principe conseruando col-
lata.

Quo igitur et elegantioribus disciplinis
maximum te sublato detrimentum passu-
ris, et tibimet ipse consulas, principem in
eo curam statuito, et quem nactus es pul-
monem, à primo quidem ortu infirmio-
rem ; at vigiliis, et nimia literarum medi-
tatione propè quassatum, lactis asinini pu-
riorísque aëris haustu rusticando reficias,
recrees, atque corrobores : ne alioquin im-
pendentis hyemis vim atque iniurias susti-
nere minus possit : quod enim magnus do-
cet Hippocrates, refertque ex Euripide Ci-
cero ψυχ<ρ>ος δε λεπτω χρωτι πολεμετατον, no-
tius est quàm ut te fugiat, sive autem pri-
mo quoque die rus profecturus es, sive
adhuc aliquandiu Lutetiæ remansurus ; id
me ex veterum monumentis doceas velim,
quid veneni et quale potionis genus fuerit
illa cicuta, quâ exctinctus est Socrates,
quæque in maioribus ac primæ notæ Ur-
bibus Magistratuum Edicto prostabat. Quem-
admodum ex Theramenis ac Phocionis mor-
te colligere est. Solo nostratis herbæ cui
Cicutæ nomen est succo suaptè natura per-
nicioso

Imprimer cette note
Citer cette note

x Correspondance complète et autres écrits de Guy Patin, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Pierre Gassendi, le 29 juin 1655. Note s

Adresse permanente : //www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1508&cln=s

(Consulté le 25.11.2020)

Licence Creative Commons