À Samuel Sorbière, le 20 juillet 1646, note s.
Transcription

BnF ms latin 10352‑II, fo 81 ro

Clarissimo Eruditissimóque Viro
DD. Samueli Sorberio, Doctori Medico præstan=
=tissimo, S.P.D.
Guido Patinus Doctor Medicus Parisiensis.

Multiplici nomine responsum Tibi debeo, Vir Claissime, quod
statim à tuo in Hollandiam adventu scribere dignatus sis : quodque
literas à D. Beverovicio, deque jamdudum nihil audiveram, non tam
ut opinor acceperis, quàm extorseris : quas tamen sine maximo dolore,
animique vidi mærore insigni, et absque lacrymarum fluxu non
legi, dum didici illum à tot mensibus periculosè decumbentem,
in manifesto vitæ discrimine versari. Adsit ei Deus misericors
et quod ad ejus gloriam amplificandam prodesse potest, imprimis
verò bonam valetudinem utinam citò remittat. Librum de

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Samuel Sorbière, le 20 juillet 1646, note s.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1512&cln=s

(Consulté le 18/04/2024)

Licence Creative Commons