Autres écrits : Consultations et mémorandums (ms BIU Santé  2007) : 13, note s.
Transcription

Ms BIU Santé 2007, fo 245 ro.

Consilium medicum pro iuvene […]

Ad Medicinam via et ratione faciendam, morbus qui proponitur accurate […]
internoscendus est, deinde eventus tempestivè præsagiendus, tum eius aggredienda [curatio]
ut præclarè est à Galeno proditum. Quocirca, ut huic ægrotanti medendi methodum [hac-]
tenus servatam, et in posterum servandam, summatim perstringam, primo loco de [morbi]
quo laborat diagnosi, secundo de prognosi, postremo de curatione, quid ipse senti[am]
breviter explicabo. Laborantem nostrum febre corripi pulsus celer et frequens, [sitis]
præter na[tur]am, calor acer ac mordax, et alia id genus symptomata satis supérqu[e]
indicant, et abundè testantur. Omnis .a. febris vel est ess[ent]ialis, vel symptoma[tica.]
Quod v. hæc ess[ent]ialis sit, vel ex eo constat quod per se nullóque alio præcedente morb[o]
primùm prehenderit. Dein, febris primaria, vel est ephemera, vel putrida, vel hectica. Epheme[ra non]
est, quia iam per plures dies ægrotantem afflixit ; nec hectica, quia carnosa partium solidaru[m]
substantia non est labefactata ; [er]go putrida febris est : adde quod conspicua sunt in hac omni[a]
putredinis indicia, calor acer et mordax, adeo ut tangentis sensum acriter feriat ; pulsus et res[-]
piratio inæqualis ; urina ab initio cruda, ac neutra corporis constitutio prægressa. Putrida porro
febris vel est intermittens, vel non intermittens : hæc .a. quæ nobis offertur est non intermittens,
siquidem ad απυρεξιαν nequaquam desinit. Triplex .a. celebratur hæc febris non intermittens,
συνεχης, συνοχος και καυσος, continua, continuens et ardens. Synochi duæ sunt species, putris
et imputris, hæc .a. est synochus putris, à sanguine putrefacto, et in maioribus vasis inter
alas et inguina positis, concluso et corrupto, quod quidem indicant caloris ipsius acrimonia, urin[æ]
crassæ, rubræ, turbidæ, dolor capitis perpetuus, cuius ferè comes est inexpugnabile dormiendi
desiderium : nec dubito ipsi plenitudini coniunctam esse aliquo modo cacochymiam, eámque
biliosam. Itaque, ut totius morbi diagnosim paucis contraham, spe[ci]es morbi est synochus
putris ; causa putrescentis sanguinis copia ; pars affecta, viscera prope omnia, præcipuè .v. ea
quæ in prima et secunda corporis regione continentur.

Quod ad prognosin attinet, cùm morbus acutus sit, salus profectò non potest nisi d[irè]
promitti, ex edicto Hipp. aph. 19. sect. 2. Των οξεων νοσηματων/ ου παμπαν ασφαλεες/ αι προ[δι]αγορευσιες, ουτε/ της υγειης, ουτε του/ θανατου. Acutorum, ait, morborum non omnino tutæ sunt
prædictiones neque salutis, neque mortis. Gravia quippe symptomata quæ laborantem
excruciant, periculum portendunt, nempe vigiliæ, deliria, vehementes circa viscera dol[ores,]
corporis inquietudo, lipothymia, dyspnœa, sitis, inappetentia, cruditas in deiectionibus et [in]
urinis conspicua, facies admodum contraria naturali, hypochondria dura, tensa et dolen[tes]
et alia id genus. Sed vires adhuc constantes, ætasque valida, et morbus naturæ, habitui,
ætati et tempori consentaneus, spem salutis non adimunt.

Superest curatio trib. organis perficienda, diæta, chirurgia et pharmacia. Diæta debet
esse frigida et humida, ab omni vino, carere, rebus salsis et piperatis aliena ; sed tantum iusculis
refrigerantibus, omphacio multo vel succo limonum condîtis, ovis recentibus, pomis coctis ;
pro potu aqua hordei, in qua cichoracea bullierint. Ad evacuandum humorem in maiorib. vasi[s]
peccantem, maximè confert venæ sectio ; nam ut præclarè scriptum reliquit Gal. ii. Meth. Sa[lu-]
berrimum est in febrib. venam incidere, non continentib. modò, etc. Poterit et inijci ad tuti[iorem]
refrigerium, et sordescentium excrementorum evacuandam colluviem, aliquando enema ex refrig[erantibus]
et emollientib. compositum, cum melle, saccaro, etc. Ad dolorem capitis propulsandum oxyr[rho-]
dinum fronti admovendum : ad renum dolorem et ardorem contemperandum, cerato Gal[eni]
oxycrato inungantur lumbi. Hæc est mea de propositi affectus diagnosi, prog[nosi et]
eiusdem curatione sententia.

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Autres écrits : Consultations et mémorandums (ms BIU Santé  2007) : 13, note s.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=8143&cln=s

(Consulté le 25/04/2024)

Licence Creative Commons