Autres écrits : Consultations et mémorandums (ms BIU Santé  2007) : 17
Transcription

Ms BIU Santé 2007, fo 248 ro.

Clariss. quidam Canonicus Bellovac. annum agens
circiter 75. Ecclesiæ sacris nulla ferè interposita corporis
exercitatione, perpetuò addictus, et quasi adstrictus, immani
eóq. ferè indesinente ventriculi dolore et quasi torsione,
à trib. mensib. divexatur, cum utriusq. hypochondrij,
sed præsertim sinistri tumore scirrhi prodromo, febre
lenta comite, dejecta penitus appetentia, eáq. tanta,
ut ne solidiores quidem cibos admittat, siticula fauces
torrente, inquietudine indefessa, œdematoso etiam tumore,
mox brachia, mox tibias occupante, atq. aliquando
evanescente. Nec semel observavi nigricantem et
picis instar retorridum humorem per vomitum atque
dejectiones sponte redditum, et quod est extremum,
infelix macies ita renudat ossa, ut nova quotidie
ulcuscula serpere videantur.

Ego ad ægrum vocatus senio jam confectum, prostratis
viribus, et pertinaci viscerum obstructione, eáq. ad ascitem
vergente laborantem, factâ priùs prognosi satis dubiâ,
censui per epicrasim repurgandum ijs remedijs, quæ
dum infarctu liberant, simul quoq. partes principes
confirmant, qualia sunt frequens catharsis ex infus.
fol. Orient. rhei et cassiæ in decoct. hepatic. et splenitic.
cum syrup. ros. et de prunis laxat. subducta sæpius
alvo enematis refrigerantib. atq. detergentibus :
et quoniam primis dieb. ardentior febris urgere
videbatur, utraq. basilica parca manu secta est : nec
certè malleolus sinister intactus fuisset, nisi leucophleg-
matiæ rudimentum inibi conspicuum reclamasset potiùs
quàm ætas, atq. vicariam huius officij proposuimus
hirudinem ani margini affigendam, ad revulsionem et eva-
cua[ti]onem humoris usti circum cava lienis jamdiu collecti ;
non neglectis interim cremore tartari, tabellis, fotu
et litu huiusce classis : quib. nihil proficientib.
ægrotans à vobis auxiliares et quasi Apollineas manus

Imprimer cette note
Citer cette note

x Correspondance complète et autres écrits de Guy Patin, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Autres écrits : Consultations et mémorandums (ms BIU Santé  2007) : 17. Note s

Adresse permanente : //www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=8147&cln=s

(Consulté le 26.05.2020)

Licence Creative Commons