Ms BIU Santé 2007, fo 250 ro.
Quamvis absentibus ægris dificillimum sit idonea
præscribere remedia, et opus periculoæum plenum aleæ ijs
Medicinam præscribere, quorum præsentes vires non sunt
cognitæ et exploratæ, de re tamen proposita quid ipse
sentiam paucis explicabo. Symptomata ill de quibus
conqueritur ^ nobilis mulier, ad ventriculum vicinásque partes perti-
nent, quorum omnium causa meo judicio, intemperies est
calida et sicca, cum impura et sordida eluvie, ipsi
ventriculi fundo, cavis hepatis et alijs alvinis partibus
affixa et impressa, à qua perennis fit et assiduaus et
vitiosorum humorum et flatuum generatio, quæ nullis hactenus cessit
præsidijs, quamvis arte et methodo à clariss. Medico
qui valetudinem suam moderatur præscriptis et exhibitis.
Hujus difficultatis causa, est præfervida et propè inextin-
guibilis viscerum δυσκρασια, quæ viscerum robur et tonum
dissolvens atque pervertens, pro laudabili sanguine aliorúmq.
humorum miscella, flatus et bilem reponit, et pro vitæ
alimentario vitæ thesauro, carbones generat incendiarios,
nobili ægræ exitium minitantes, sive posthac hydropem
siccum, sive febrim assiduam, paucorum dierum spatio
lethalem, sive quid aliud sinistri ominis calamitosè inferat,
nisi maturè occurrat Æsculapius aliquis arte Machao-
nia, Phœbique potentibus herbis, quibus præsentem
ventriculi dolorem levare, et magnam morbi depellere
partem valeat : quæ si quæ sint, erunt sine dubio
frequentia enemata refrigerantia et emollientia ;
urgente mali morbi acerbitate venæ sectio, ‡ pro virium/ modulo celebrata, quâ tanquam
una eadémque fidelia duo parietes dealbabuntur,
quæ inquam duplici malo unicè, et si quid aliud succurret
antiquam et fixam intemperiem emendando et castigando,
et ventosam flatuositatem solvendo ac prohibendo, nim
nimirúmq. ac immodicum viscerum calorem, flatuum impul-
sorem, temperando et refrigerando : sic ^ sic domita humoris morbifici
feritate et acrimonia, cum debita victus ratione, feliciter succe-
det blanda catharsis ex medulla et folijs, sæpius
per epicrasin, et saltem bis per hebdomadam repetita :
auxiliares erunt copiæ zulapia potiunculæ hora somni ex diacodio
et decocto cichorij exhibitæ, cum epithematis tepido oxycrato imbutis, et
toti abdomini sæpiusculè impositis. Cetera commendamus
solerti peritissimi Bergeroni industriæ, Deùmq. precamur,
ut infundat vim remedijs, quib. æg nobilis ægra in
prosperam valetudinem restituatur.
30. Oct. 1633.
Patin. |