Autres écrits : Consultations et mémorandums (ms BIU Santé  2007) : 21
Transcription

Ms BIU Santé 2007, fo 257 ro.

Vir clarissime,

Postquam diligenter perlegimus quæ a te de Nobilissimo ægre ad nos scrip[ta]
sunt, eò demum consiliorum nostrorum summa redijt, ut putemus cum honestissimo
viro, eò deterius agi, quòd ad viscerum præsertim nutritiorum fervorem, et
κακοπαγιαν accesserit febris non unius modi ; sed i. continua eaq. satis vehem[ens,]
dein duplex tertiana, subindeq. lenta et quartana, tum demum pessima
symptomata quæ et partium a nobis commemoratarum intemperiem altè
obfirmatam, et sanguinis omniumq. humorum vitium insigne declarant : nec
verò parum metuendum ipsi est ab hydrope qui, nisi malè nobis præsag[it]
animus, et sedulò prospicis, sensim sine sensu, ægrum adorietur, suisq. tandem
exhauriet viribus : Atque hæc si ita sunt ; danda est opera ut quamprimum
ac sæpius repurgetur æger, idq. clementioribus præsidijs in eam rem valebunt
sena cum pauca medulla et s.q. rhei syrup. diarhodon et flor. mal. persic.
valebit quoque plurimum electar de citro ad Ӡ.ij. Verè fuerit ægri ut singula
quaq. hebdomada bis hoc pacto repurgetur, modò additis syrup.supra laud[atis,]
modo electar de citro, modò manna calabrin. ad ℥i.ß aut ad ℥ij. [Ut]
vero celeriùs commodiusq. subeat ac deducatur medicamenti vis infundan[t]
purgantia ista medicamenta, in ptisan. è radic. taraxac agrimon. frag[ariæ,]
gramin. eryngij cum glycyrhiza. s. q.

A venæ sectione erit deinceps temperandum nisi aut gravior febris
aut dolor, aut vigiliæ, juges, aut sitis, inexhausta eam postulare vi[deantur]
atque etiam tum paulò parciori manu erit celebranda.

Apozemata si quæ præscribantur ea potius extinguendæ viscerum δυσκρα[σια]
quàm abducendis validâ vi serosis humoribus destinata sint. Roborantia ut non adeô magni facimus ita nec omnino recipimus.
Victus ratio ejusmodi sit ut majorem partem sit sorbilis, et si qua exhib[eantur]
solidiora alimenta, tam exiguâ copia exhibeantur, ut ne imbecilliore[m]
alioqui ventriculum gravent.

Ubi sæpius repurgatus fuerit æger non abs re fuerit ut vice comitensib[us]
aquis utatur adhibitis cautionibus quæ a peritioribus solent adhibe[ri.]

Hæc ubi in usum revocaveris et felicem exitum habuisse compere[ris,]
poterit tandem comitti æger
την γαλακτοποσιν : lac asininum in[telligimus]

Imprimer cette note
Citer cette note

x Correspondance complète et autres écrits de Guy Patin, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Autres écrits : Consultations et mémorandums (ms BIU Santé  2007) : 21. Note s

Adresse permanente : //www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=8151&cln=s

(Consulté le 02.12.2020)

Licence Creative Commons