Guido Patinus,
Bellovacus, Doctor
Medicus Parisiensis,
Lectori benevolo
salutem
Cum omni hominum ætate et memoria, semper æquum
apud omnes habitum fuerit, unumquemque maxime
eniti debere, ut in communem hominum fructum, quid-
quid potest commodi atque utilitatis conferat, nihil me
magis in huiusce operis editionem promovendam com-
pulit, quam ut quantum in me erat, Philiatrorum studiis
et lucubrationibus prodessem. Cùm itaque animadverterem D. An-
dreæ Laurentii, Regis Christianissimi quondam protomedi-
ci, nunc totâ Europâ celeberrimi, Medica opera partim iam antea excu-
sa, apud nos rara esse ; partim nondum excusa, delitescere ; eumque tan-
to studio, tantaque cupiditate eius Historiæ Anatomicæ, et librorum de
Crisibus, Philiatros omnes incensos cognoscerem ; ut quamvis Lugdu-
ni, Lutetiæ, Rothomagi, Francofurti aliisque plurimis in locis ite-
rum atque iterum excusa et recusa fuissent, nulla fere eiuscemodi ope-
rum in hac nostra Lutetia, venalia exempla reperiri possent ; Bibliopolis
nostris Parisiensibus auctor fui, ut ea typis iterum mandari curarent, et
in publicum emitterent. Quia verò Historia eius Anatomica, triginta
quinque abhinc annis evulgata, denuo recudenda, et ab adspersa ope-
rarum inscitia et spurcitie repurganda erat ; idcirco in tanti viri memo-
riam, et in Philiatrorum gratiam, universa doctissimi Archiatri opera,
mira rerum gravitate fœcunda, et ob id à plurimis vehementer iamdu-
dum expetita, cura mea digesta et simul collecta publicè exstare volui.
Operis totius distributio.
Primum igitur Historiæ Anatomicæ locum tribuimus ; tractatui de Cri-
sibus secundum ; tertium operi de Strumis ; quadruplici tractatui ab Au-
thore nostro antea Gallicè edito, nunc a me Latinitate donato, 1. de
Visus nobilitate, et eum conservandi modo. 2. De morbis Melancholicis,