Transcription | |
Richter, page 528.
Idem Guid. Patino. Quas heri a Te accepi literas bene longas una cum imagine tua, de duobus me certiorant ; altero, quod vere et sincere abs Te amor : Altero, quod optime consultum cupias rebus meis. Atque utinam animo prom<o>to respondeat dextra hæc paralytica, quæ vix patitur me pingere literas ! Pingo tamen, ut quovis modo satisfaciam Tibi. De Officinalibus Tibi quoque gratulor, quod incideris in bonum virum: Ego contra lupum auribus teneo, nec facultatem habeo vel dimittendi Euclionis mei, vel retinendi. Nam neque ipse maturat editionem Χρηστομαθειων vel φυσ. vel παθ. neque sinit alios agere. Ejusdem farinæ est Jansonius Amstelodamensis, qui jam in quantum annum me tradit. Quo minus licitum est mihi vel vobis gratificari, vel aliis, qui bonis cum conditionibus imprimerent mea. Interim expecto eventum, et commendo Deo opt. max. Atque ut paucis me expediam placet et charta et litera : Sed summopere displicet titulus, præsertim si duplex sit, ut in Instit. est. Placet judicium Scherbii του πανυ, cujus verbum πολυθρυλλητον erat,
Sit ergo primum, qua de re dubius fui in literis ad Sponium nostrum. Auferatur totum emblema cum imagine mea vitiosa, et plantis deformibus. Alterum scribas in medio, |
Imprimer cette note |
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. –
De Caspar Hofmann, printemps 1646, note s.
Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=9062&cln=s (Consulté le 14/12/2024) |