De François Rassyne, le 27 décembre 1656, note s.
Transcription

Ms BIU Santé no 2007, fo 331 ro.

Apprime Gavisus sum, vir clarissime, per amicum nostrum,
D.D. Dehors, Curatum sancti Gervasij, nuper de bona tua
valetudine certior fieri. Eamdem tibi faustam ac fælicem
precor toto vitæ curriculo, hocque potissimum futuro anno.
Novi tuum animum qui si semel alicui Beneficium contulerit
eidem semper et cuivis alteri conferre paratus est in iis
maximè quæ ad hominum salutem et Medicinæ illustrationem
spectant : quocirca lubens hæc ad te scripsi, tamq.
insuper ausus sum, deprecari sententiam.

Honestissima honestissimi viri conjux 33 annis nata nudius
tertius e vivis decessit. peperat illa triginta sex anteà
diebus fæliciter admodum, præterquam quod non integra cum
fœtu exiit secundina. Sed tota tamen frustulatim exclusa est
primo aut altero die, adeo ut nihil inde mali supervenerit
quin immo omnibus rite se habentibus post debitum et
convenientem lochiorum fluxum puerperio defuncta mulier
videbatur. Solidiores cibos capessebat puta post vigesimum a
partu diem. In inguine dextro obortus est dolor, isque sensim
inverne sursum tenderet cum renitentia quadam, circa regionem
hepatis, donec tandem magna successit oppressio, spirandique
difficultas cum æstu interiorum partium, animi deliquio
extremorum frigiditate, pulsu admodum parvo, siti quidem mediocri,
hinc genarum rubor, tussis, adeoq. febris indesinens quæ sub vesperem
et noctem solebat exacerbari : procedente vero die paulatim mitescebat.

Convocatus medicus modo in unam modo in alteram ferebatur
sententiam, modo apepsiam ab ostreis et botello prius comestis,
modo præfocationem illam ab utero oriundam suspicabatur.
Injecti sunt plurimi clysteres identidem repetiti, et unus quidem
in quo stibiale illud emeticum, nullo prorsus effectu, aut
ægrotantis levamine, secta deinde adhibito medici Bellovacensis
consilio saphæna paulo magis profuit. Nihilominus tamen

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – De François Rassyne, le 27 décembre 1656, note s.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=9067&cln=s

(Consulté le 25/04/2024)

Licence Creative Commons