De François Linant, le 31 mai 1659, note s.
Transcription

Ms BIU Santé no 2007, fo 359 ro.

Rhotomagi primo ante calendas junias anno 1659.

Viro calrissimo, medico celeberrimo regio professori
præceptoreque colendissimo salutem.

Ut ad te scribere non omnino pertimescam, quî
fiat vix scio, Vir illustrissime, summa enim
tua eruditio, famaque, ultra quam pateat imperium,
longè latèque diffusa, me nullius nominis adolescentem,
ac inter erudiendos vixdum balbutientem, hocque uno
gloriosum, quod tuus auditor per annum fuerim, ab
hoc proposito deterrere debuissent. at sane eadem illa
stimulos animumque scripturo addiderunt ; duxi quippe
rationi congruum, si docendus doctorem, auditor
professorem, præceptoremque meum colendissimum, in
quæstionum difficultatibus consulam ; cum id in primis
quibusvis liceat per maximam tuam humanitatem.
Scripsit dom. guistier, congressum coram medicis factum
non esse idoneum virilitatis inquirendæ modum, qui ipse
eiusmodi congressui, cum dom. le noble volens adhibitus est a
testis a senatu. eius opinionem refellere tentavi, non ex quodam
scribendi, aut contradicendi pruritu, sed ne per summam
senatus nostri iniuriam, diutius ac superbius (quod præstabat)
se scripsisse iactitaret. frœnum igitur præcipiti inieci

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – De François Linant, le 31 mai 1659, note s.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=9069&cln=s

(Consulté le 19/04/2024)

Licence Creative Commons