De Reiner von Neuhaus, le 24 juin 1663, note s.
Transcription

Neuhaus, Centuria vi, Epistola xxv, page 35.

Epistola xxv.
Nobilissimi Viro,
D. Guidoni Patino.
Professori Regio. Parisios.

Menses aliquot sunt, Nobilissime Patine, quod
Filii tui Caroli antiquitates mittere mihi pro-
miseris. Spero, non infaustas aves in viâ interve-
nisse, quæ vix natam hanc sobolem infeliciter suis
unguibus discerpserint. Certè, diris omnibus mi-
naciisque Diras istas prosequerer, si hoc tale in
me scelus commiserint. Viden’ in literis Cl. D.
Lindani, quam hæc, cum suspirio ac anhelitu pe-
nè desiderem ? Magis, quia Epigramma meum,
quod Regum maximo, Ludovico, tunc per-
placuit, illis est adjunctum. Si verò tabellariorum
incuria hîc sit in causâ, repete, quæso, liberali
missione hanc insignem tuam in me benevolen-
tiam. Faciam, nunquam ingratus ut sim in homi-
nem tantopere à Nostratibus dilectum. Qui et,
ipsissimo hoc die, ex
Præstantissimis Iuvenibus, D.
Heurnio, Ultrajectino, et D. Piccarto, Groningano,
mirificam tuam humanitatem, quâ in Batavos pro-
pendes, cum gaudio intellexi. Quorum judicio et
oculis magnam Bibliothecæ tuæ partem ac supel-
lectilem me coram vidisse, penè mihi imaginer.
Ita ad vivum actiones et elegantias tuas eruditi isti
interpretes delinearunt. Præsertim, quando de
Rege Galliarum, Illiusque Majestate et meritis
nunquam satis digna dixerint. Quem, tanquam
Solem alterum in suo Cœlo admirati sunt. Certè
parem majori regno, quam Europa est, Rectorem
et Atlantem. Cæterum, de Bellona vestrâ, quæ
primum furere videbatur, parum inominati infaus-

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – De Reiner von Neuhaus, le 24 juin 1663, note s.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=9079&cln=s

(Consulté le 19/04/2024)

Licence Creative Commons