De Samuel Sorbière, le 30 novembre 1650, note s.
Transcription

BnF ms latin 10352‑I, fo153 ro

Clarissimo Viro D. Guidoni Patino,
Medico Regio Samuel Sorberius.

Ex quo me Arausionem recepi, Vir Eximie, nihil
planè otij superfuit a gravissimo munere, quo possem
literarum exoptatam tecum, atque ultro humanissimè
oblatam commutationem efflagitare. Ita enim distringor
adhuc, ut præter horas cibo et somno impendendas nullæ
supersint vacuæ, quæ me mei juris esse sinant. At vel
inde tamen aliquid dimetiendum < sic pour demittendum > erit in posterùm ut
rogem quàm bene valeas, quàm bene sit Amicis optimis,
quid tu verum moliaris, quid cæteri docti, quid Gassendus
imprimis, quid Naudæus, quid Galli, quid Germani, quid
toto Orbis terrarum studiosa cohors operum struit ?
Nam hæc quoque scire laboro ; ne rudis omnino et rusticus
fiam in isto miserrimo ex Gallijs desertiore Parnassi pago ;

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – De Samuel Sorbière, le 30 novembre 1650, note s.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=9094&cln=s

(Consulté le 25/04/2024)

Licence Creative Commons