De Samuel Sorbière, le 9 mars 1655, note s.
Transcription

BnF ms latin 10352‑I, fo 215 vo

Viro Doctissimo Guidoni Patino
Medico Celeberrimo, Samuel Sorberius.

Ut primùm in hanc urbem appuli nihil mihi lasso
maris et viarum priùs fuit quàm salutare Musnerium
tuum, tuum inquam, quippe cujus nomen a te primùm
anno superiore in Musæo tuo diversantibus auditum
cum debita sapientiæ et eruditionis mentione. Nec
satis minuit, imò auxit tanti viri præstantia famam.
Ô niveum pectus ! Ô laudandam in summâ linguarum
Orientalium et omnigenæ doctrinæ scientia modestiam !
Ô Virum eâ devium parte, quâ tam pauci reperiuntur
ingenij acumine, judicij pondere, rerum naturalium
jugi presentatione, atque medendi, quod palmarium
est mirâ felicitate verè Medicum ? Quàm tu amares
imò deperisses si hominis istius vultum contemplaveris
ad comitatem omnino compositum ; si librariam
suppellectilem videres instructissimam, si Inconem
tuam Doctorum cerneres choro insertam et primo loco
positam ; si Annotata plurima in peregrinationibus
vel legendo excerpta, vel meditando inventa, aut
experiendo confirmata et publici aliquando juris
facienda lustraveris. Sed de illo Viro eximio
plurimus erit nobis sermo tecum και στομα προς στομα
si Deus Optimus Maximus dederit ut Lutetiam inuente
æstate salvus et incolumis Româ redeam. Eò enim tendo
properabundus < sic pour properandus > ut novi Summi Pontificis Inaugurationem
videam, et festa Paschalia in Urbe Sanctissima
celebrem, vel in Æde illa Lauretana in qua Beatissima
Virgo faustissimum Nuncium accepit. Quæ quidem
inter pietatis officia non omittam tum Literatos tum
literas excolere ut abundè possim tibi et Prateo nostro
/quem hujus Epistolæ quamprimùm participem facias
rogo summopere/ referre qui sint in hisce regionibus
qui Musis et bonæ menti litent. At vos fausta
precamini Amico vestro ne incidat in Scyllam cupiens
vitare Carybdim, hoc est, ne in latrones incidam,

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – De Samuel Sorbière, le 9 mars 1655, note s.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=9095&cln=s

(Consulté le 25/04/2024)

Licence Creative Commons