À Thomas Bartholin, le 28 mars 1652, note t.
Transcription

Ms BIU Santé no 2007, fo 20 vo.

militaverat (Lotharingiam subaudiebat, ut ab ejus obitu intellexi :)
quibus dictis Medicum illum dimisit. Ingravescente tamen affectu, et
febre incandescente, amicorum precibus inductus, ad eum accessi, eique
per aliquot dies Medicinam feci : ratione febris urgentis quater fuit
illi detractus sanguis, impurus admodum planè putris, et ab alimen-
tarij sanguinis natura omnino alienus : unde ^ dubium et ancipitem/ morbi eventum non/ obscurè ominatus sum :/ nihilominus tamen paulò melius habere sibi
visus est : venæ sectioni, per quam singula mitiore facta fuerunt,
successit blanda purgatio, ex cassiæ medulla, cum foliis Orientalibus
et syrupo diarhodon veteri, ad vitandum irritamentum, purgat enim
ad instar scammoniatorum recens paratus et novus ille syrupus :
ex illa catharsi adeo levatus fuit ut in convalescentiæ spem lubens
devenerit, ne amplius incurabilem morbum esse reputaverit. Post-
quam tali remedio pluries fuerit quater fuit repurgatus, etiam interdum addita
diaprunis solutivi ʒj. quietis dies aliquot sibi indulgeri postulavit,
meque dimisit : inter hos dies stillatitiam quandam aquam ex car-
nibus et corde cervi à principe quadam fœmina sibi subministra-
tam assumpsit, quasi præstantissimum adversus magicas
artes, et ad conciliandum cordi robur, ut agyrtæ loquuntur,
alexiterium : sed frustra, et nullo successu, imò pessimo : ideóque
cùm multo vino eóque meraciori usus esset, ac invalescente febre,
ad eum revocatus fuissem, omnia longè deteriora deprehendi, præ-
sertim v. colorem in facie cadaverosum et fætorem corporis nulli
ferendum : mecum adscitis in consilium tribus in nostris Senioribus,
Io. Riolano, Anatomicorum principe, et Antiquiore Scholæ
nostræ Magistro : unà cum Iac. Perreau, et Ren. Moreau,
professore regio, viris sapientissimis et consultissimis, nulla salutis
spes nobis superesse visa est, propter summam illam virium pro-
strationem, et ἀναισ[θ]ησίαν quandam quæ hominem detinebat
cum fugaci delirio, à quibus pos biduum extinctus est.

In dissecto cadavere apparuerunt omnia viscera nutritiva supra modum
pallida, à veteri intemperie biliosa, quæ toto vitæ decursu
dominatum obtinebat, sed absque ullo eorum substantiæ vitio. Ex
utroque pulmone leniter compresso, serum putre et fætidum deflu-
ebat : substantia cerebri serum multum instar seri lactis subvires-
cens innatabat : cujus portio in spinam dorsi decidua, tremorem
illum initio morbi concitavebat. Quanam igitur mortis causa
fuit ? ingens abscessus in toto pancreatu latitans, cum

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Thomas Bartholin, le 28 mars 1652, note t.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1053&cln=t

(Consulté le 25/04/2024)

Licence Creative Commons