Ms BIU Santé no 2007, fo 35 vo.
Stibij osor acerrimus, sed ejus librum ante annum non habebimus, quoniam aliud opus historicum summæ dignitatis habet in manibus : nec est ille vulgaris homo,
nec proletarius scriptor. Quod spectat ad illam tuam distinctionem de Stibij natura Physica et Medica : neminem latet Galenum eo olim usum fuisse in collyrijs, idque sine damno.
Stibium crudum, et quale Natura produxit, nemo unquam venenatum sensit, nec enim quisquam ad morborum curationem tale usurpavit : tota de chymistico Stibio remanet quæstio ; an
sit alicujus venenatæ malignitatis particeps, mere : imò, quia nemo negat istud, non negamus nos latentem in Stibio malignitatem, quam ipsi nebulones etiam invicti
agnoscunt et lubentes admittunt, ulla arte, ullo apparatu deleri posse. Veteri Decreto stamus, lato anno 1566. in decanatu M. Sim. Pietrei, viri maximi, hactenus
religiosè servato, imò et renovato, et aliquot Senatuconsultis confirmato, adversus nebulones quosdam et sufflores Chymicos qui de suo Stibio imperitæ plebeculæ mira-
bilia pollicebantur, idque falso, temere, et insigni, mutorum ægrorum damno. Ratio nobis non deest : conclusionem nostram confirmat eventus, et quotidiana
experientia : ipsimet stibialis catervæ duces, hausto vino suo emetico, verè enetico, miserè perierunt : alij familiam suam infeliciter eodem veneno truncarunt, et domum
suam funestarunt. Sed non semper necat ergo non est venenatum stibium : non sequitur sed enim transeat : nec opium semper necat, et tamen est venenum : imò, ab annis 32.
aliquando fuit à me exhibitum, nec pænitet, sed in casu dumtaxat necessitatis ; cùm nullum aliud nobis suppetat narcoticum, in quibusdam casibus
requisitum ; sed tot alia habemus purgantia, stibio longè præstantiora : facit choleram, id est susque deque purgat : idque per colliquationem : serum dumta-
xat educit, etc. quæ sunt pessimæ medicamentorum purgantium conditiones. Deo sit laus optimo maximo qui plura, meliora et tutiora nobis singulari sua
benignitate subministravit. Germanis et Helvetijs minùs nocet stibium, qui facilè vomunt : Gallis nostris, et præsertim Parisinis civibus vomi-
toria non competunt, sunt enim biliosi, molles et imbecilli, præsertim ratione pulmonum et cerebri ; quibus partibus potissimùm vomitus adversatum. Ex tam
Plura videbis in libris quos ad Te mitto. Quod spectat ad exutam illam, et quam magni secreti loco habent Stibij præparationem, meras nugas effutiunt : neque tamen
puto in rerum natura dari posse præsentius venenum, vino illorum enetico, ex quo tam multi, Chymistarum pollicitationibus inescati, et remedij novitate
illecti tam miserè perierunt : nec est quod ìure sibi quidquam expetent excusationis. Helmontius hîc admodum negligitur : sanè qui infelicibus ustu-
landumletur lignis dignum eum judico : ô infamem et insulsum nebulonem ! Librum tuum Selectorum Medicorum avidè præstolabor. Si appellas animum ad editionem
Corn. Celsi, omnem opem ac operam Tibi polliceor : hîc habeo unum exemplar Celsi, Aldinæ editionis, cum varijs lectionibus quamplurimis, quas
Tibi offero. Consiulium illud tuum detuli clarissimo viro et Professore regio, D. Renato Moreau : quod ipse palam tecum laudavit : Ille Te salutat,
et in eamdem rem officia sua promittit polliceatur. Isagoges Carpi in Anatomiam Mundini hîc habeo, quam Tibi offero, in 4. Bononiæ, sed anni 1521. Si alius
editionis exemplar quamlem postulas hîc occurrat, elabi non sinam. Librum tuum de Scriptis Medicis numquam accepi, nec illas literas quas libro tuo comites
dedebas : accipiam tamen quando placuerit illis quibus ex officio incumbit ut eum tuo nomine accipiam. Hebdomada proxima librorum Tibi destinatorum
fasciculum tradam illi Bibliopolæ qui tuas mihi reddidit ; utinam citò accipias. Interea, vir clarissime, vale, et me ama.
Tuus ex animo Guido Patin, Bell.
Doctor Med. Paris. Et Prof. Regius.
Parisijs, die Veneris, 23. Iulij, 1655. |