À Johannes Antonides Vander Linden, le 8 décembre 1656
Transcription

Ms BIU Santé no 2007, fo 49 ro.

‡ Putásne Corn. illum Celsum fuisse unquam medicum, et in Artis operibus exercitatum ?
certè non videtur : puto eum Sophistam fuisse, doctissimum ac eloquentissimum, ingenij
sui magnitudine singulas artes humaniores liberalesque disciplinas complexum, utpote qui,
teste Quintiliano, de varijs alijs artibus scripserit, nec indoctè : quæ tamen injuria temporum miserè
perierunt, præter eruditum illud Opus de re Medica, quod hodie nobis superest ; in quo repurgando
plures antehac eruditi viri feliciter operam profuerunt ; nec perfecerunt : verùm fore spero,
ut postremis tuis curis limatum ac emendatum, omnes tandem perfectionis suæ numeros
obtineat : fiat, fiat ! Neapoli, Romæ, Genuæ pestilens lues admodum acriter grassatur :
eam fortassis reprimet summum illud frigus nuper exortum. Vale etc.

Imprimer cette note
Citer cette note

x Correspondance complète et autres écrits de Guy Patin, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Johannes Antonides Vander Linden, le 8 décembre 1656. Note t

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1099&cln=t

(Consulté le 05.12.2022)

Licence Creative Commons