À Johannes Antonides Vander Linden, le 4 janvier 1657, note t.
Transcription

Ms BIU Santé no 2007, fo 50 ro.

et Carolus præfuerint, quorum salutem Tibi offero. HIbi quoque unam offendes
de medendi methodo Medicorum Paris. (quasi illi aliter sapiant quàm cæteri Medici,
aut aliam methodum sequantur quam Galeni aut Hipp.) quam adornat Gorræus
noster, vir quidem eruditus, sed in medendo valde dubius, quamvis penè octuagenarius :
modò enim hæmophobum agit, quamvis ille de larga nostra et liberali sanguinis missione antehac scri-
pserit : modò Chymica secreta laudat, et se, si auderet, Paracelsistam profiteretur :
2 denique bonus vir ille sibi non constat : et talis semper fuit, malarum nempe
partium et malarum artium : 1 interdum multus est laudando opio, laudano Para-
celsi, stibio, chalcantho, et alijs venenis. Sed ut ut sit, dixit ille mihi se Thesim
illam adornare, pro disputatione publica circa xv. diem Febr. proximi : eam ad Te
mittam si typis mandetur, quod fiet, si Decanus noster eam probaverit : aliter enim
lucem non videbit. Habesne penes Te elegantem quendam libellum Basilæ editum
in 8. anno 1653. sub hoc lemnate ? Io. Guioti de Garamberio, Equitis Nivernensis,
Doct. Monspel. Collegij Med. Paris. Divion. Decani, Divinæ Naturæ, Artisq. sacræ Triumphus,
hoc est, Enarratio et Enodatio Medico-Theologica, etc. ad Medicos Belnenses, etc.

Si non videris, eum ad Te mittam. Suum Tractatum de Pleuritide nondum absolvit
Collega noster vir eruditissimus, D. Fr. Blondel : veniet tamen, et suo tempore apparebit :
vir est gnarus, diligens, industrius ac multæ lectionis, Hipp. tamen et Galeno supra
cæteros omnes addictus. Quod Utenbogardum nostrum per me Tibi amicum habeas,
gaudeo, gratiasq. tuas Tibi reddo ac refero ; vir est optimus ac doctissimus, et
bonum partium : quem ideo si placet data occasione, pro me salutabis.

Non debet Elsevirius cogitare de nova editione omnium Operum Cl. Hofmanni, quin
priùs habeat duos illos Tractatus, de Usu partium, et de Thorace, triplo auctiores :
de illis numquam audivi : sed de ea re consulendum esse puto amicum nostrum D. Volca-
merum, Med. Norib. ideóq. ad eum scribam : Tu quoque scribe quam primùm. Riolanum
nostrum tuo nomine salutavi, eìq. epistolam tuam ostendi, quæ aurem ei velleret pro Celso,
sed ille obsurduit, aut saltem ad rem non respondit : nosti mores senum : tandem
tamen spero me habiturum : Ille Te salutat, et gratias agit. Cl. virum D. Ren.
Moreau, non salutavi, abijt enim ad plures, ut antehac ad Te scripsi. Vale, Vir Cl.
et me ama.

Tuus ex animo Guido Patin.

Parisijs, die Iovis, 4. Ianu. 1657.

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Johannes Antonides Vander Linden, le 4 janvier 1657, note t.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1102&cln=t

(Consulté le 28/03/2024)

Licence Creative Commons