À Christiaen Utenbogard, le 2 février 1657, note t.
Transcription

Ms BIU Santé no 2007, fo 38 vo.

Silentium illud quod epistola tua tota mihi commendas, accuratissimè et
fidelissimè servabo : adde quod Cercopem illum vestrum non aliunde
novi quàm ex scriptis in lucem editis, præsertim ex duobus tomis Disputat.
Theologicarum
, nec ullum unquam vidi præter Te qui eum noverit.
Pro tot libris et scriptis polemicis, raris atque novis et curiosis gratias ag[o]
quam maximas : lubentissimè : sed quid faciam Cl. viro D. Mart. Schookio ? qui
mihi tam mecum adeo liberaliter egit : qui tot mihi, rogatu tuo libros et libello[s]
misit, mihi nihil tale merenti, et ac ei prorsus ignoto. Quod ad eum specta[t]
eum ejus certè delicium jamdudum noveram, per quosdam ejus libellos quos hîc habeo,
præsertim v. Imperium maritimum : et Dissertationem de harengis, laborio-
sam altè ac eruditam, à Cl. viro, D. Gabr. Naudæo, amico mihi
dum viveret conjunctissimo atque constantissimo, olim dono datam, quam
ante annos quinque integram legi ac devoravi, et tanquam rem optimam
probavi, in delicijs habui, ac etiamnum habeo. Eruditissimo et grati-
sissimo viro plurimum debeo, nec debere recuso, quousque άντιπελάρ-
γεω, et ut ita dicam retaliare potuero : interea v. memorem geram
animum pro tot acceptis et mihi planè immerenti collatis benefecijs : cujus
gratæ mentis apud eum meæ Te si placet, sponsorem constituo. Tu v.
de Cl. illo viro, et P[hilosop]ho non vulgari, scribe ad me, cujas sit ? cujus ætate
et staturæ ? an uxorem habeat ac liberos, an firma sit valetudine præ-
ditus, an amplis gaudeat stipendijs, etc.

Pharmacopœam vestram Ultraj. lustravi : verùm, dic sodes, quare
nomen tuum cum alijs Medicis non legitur ad finem Epistolæ ? Editio illa mihi non
videtur satis emaculata : Tractatum v. de delectu et et cognitione quorum-
dam medicamentorum vellem magis accuratum et ampliorem : imò, ejus Author
non videtur peritus in natura, nec in mangonio medicamentorum : sex plus enim erravit,
quod doleo in illa materia contigisse, quæ est magni momenti : bone Deus,
quàm multi Medicorum titulo superbientes, in tali delectu quotidie
decipiuntur à callidis æruscatoribus ac versutis pharmacopæis ! Quid
sibi vult illorum sua Aloë succotrina et hepatica ? quid cum suo bezoar
mero pharmacopolarum et seplasiariorum figmento ? quid nugatur super
manna ? verum nuspiam reperitur, nequidem in Calabria : quod autem hodie
sic vocatur, fingitur et adulteratur ab Italis pharmacopolis ex melle, saccaro et
scammonio
, cujus virtute serum et aquas educit, est tamen pravum, ac
pessimum medicamentum, à quo abhorrebat vir maximus Nicolaus Pietrus
qui hîc obijt octogenarius, et Antiquior Scholæ magister ^ anno 1649. in quo etiam/ reliquit multos sectatores. Nimis pauca scripsit de Sena, omnium purgantium regina, et cujus auxilio non potest
hodie Medicina carere, utpote quæ sola superet omnium Chymicorum secreta.

De oratione Freitagij quæ nuspiam reperitur seriò doleo : rogo tamen ut
ejus interdum recorderis, quousque tandem possit recuperari. Clarissimo viro D.
Mart. Schoockio salutem meo nomine nuntiabis plurimam, meámque mittes Epistolam hîc inclusam. <*>
Cùm volles ad me scribere, mitte ad D. Vander Linden, virum optimum, et Amicum nostrum,
qui eas mihi tutò preferendas curabit. Interea v. te Vir Cl. vive, vale et me ama.

Tuus æternùm futurus Guido Patin.

Parisijs, 2. Febr. 1657.

<*> Habeo duas ejus Decades Orationum : nullásne alias edidit ? de Septicismo veniétur
pars posterior ? hæc omnia sunt optima, et præstantissimi artificis opera. Cùm etc.
Clariss. viro D. Martino Schoockio, etc.

☩ Inter illa folia et chartam emporeticam qua erant involuti tui illi libri quibus me donari voluisti, folium unum
reperi, quod est de re Medica, et cujus ope agnosco Ultrajecti fuisse editas quasdam Disputationes practicas de historijs
ægrorum
, quarum illa est decima quinta, De Epilepsia : rogo Te ex animo, ut quidsiquid illius Operis emendum supersit,
mihi redimas, totum pretium libentissimè refundam : sive vocentur Theses, Disputationes, Historiæ, de nomine nihil est D. Isbrandus de Diemerbroeck, apud vos professor ; in 4. Trajecto ad Rhenum, 1652. Fortassis adhuc deprehendetur
aliquod exemplar singularum ejusmodi Theseωn apud Typographum, Io. à Waesberge : quem ideo si placet coires : isthæc
Academica scripta pluris facio quam multos libros Italorum. Pharmacopœam, etc.

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Christiaen Utenbogard, le 2 février 1657, note t.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1105&cln=t

(Consulté le 24/04/2024)

Licence Creative Commons