À Johann Daniel Horst, le 25 août 1657, note t.
Transcription

Ms BIU Santé no 2007, fo 62 vo.

Ibid. Quænam sunt Exercitationes illæ quas olim sub Laurembergio
defendisti ? prostantur Rostochij ? Pag. 74. Ad idiosyncrasiam
de meipso referam : Caseum album molliculum numquam degustare
potui, imò nequidem videre, aut de eo cogitare diutius ausim, ne syn-
cope succedat. Novi mulierem quæ 90. pene annum attigit, quæ à rosa-
rum pallidarum odore tanquam à veneno sibi præcavebat, et toto illo
tempore quo rosæ vigent, in privatis ædibus latitabat, ne talium rosarum
odore læderetur : et tamen cathartico illo Officinarum syrupo ex ejus-
modi rosis parari solito felicissimè et frequentissimè repurgabatur.
Hîc à sex mensibus è viris excessit. Pag. 81. Quis ille Reinus, p. 173.
Pag. 84. Quænam est illa apologia G. Wentenij, docta satis et erudita ?
Pag. 96. De Helmontio liberè dicam, cum bona tua venia : ^ Nimio dignaris honore/ agyrtam putidissimum,/ et impudentissimum : Fuit ille merus
nebulo, et ut accepi ab ijs quibus notissimus fuit, vir nequissimus ; hoc unum
studuisse videtur, ut supra alios sapere crederetur, et in arte Medica plus alijs
scire, quam tamen numquam intellexit : apud idiotas magus existimari volebat,
ut sibi fidem conciliaret : venæ sectionem, eximium et singulare præsidium,
tanto odio prosequabatur, ut ex pleuritide mori maluerit insanus blatero,
quàm eam usurpare : abeat igitur ες κορακας impius agyrta circulator, et
habeat sibi res suas, impurus et triobolaris scriptor, indignus planè qui
cum Paracelso, Crollio et miseris alijs Novatoribus in exilium amandetur,
imò planè indignus qui à viris bonis inter quos familiam ducis, nequidem
nominetur : monstrum enim fuit teterrimum, in ultimas terras deportandum, aut saltem
in Sardiniam, locum pestilentem, ubi si interijsset, vile pretium fore.

Pag. 99. quid est Dn. Mœbius in Instit. Pag. 109. Iac. Horstium
in lib. de M. Mulier. cum ejus Filij notis
numquam vidi : nec commemoratur
à D. Vander Linden. Pag. 113. Dn. Conringij, viri impensè eruditi Dissert.
de Lacte
numquam vidi : potestne illa haberi ? Pag. 119. Saponium
illum non intelligo. Pag. 123. Laur. Blumenstrot dissertatio de Scorbuto
potestne haberi ? ut et Monochordon Hafenrefferi, pag. 124. Iatreïon
Hippocr. Diterici pag. 137.
numquam antea visum pari ratione exopto,
si vænale prostet : ut et Cyriandri Meteorologiam, pag. 138. De illa
Eclipsi Solari quam attigisti pag. 137. et alij Galli nostro idiomate
scripserunt, inter alios Gassendus, et Monachus quidam Lugdunensis, ex
ordine Minimorum, contra inanes Astrologorum minas et offucias.

Pag. 144. 2. D. Wormij Instit. vidi, controv. non vidi. Pag. 148. illum
Bacmeisterum nec vidi, nec novi, sed apprime exopto, ut et Renbothi Disput.
Ethicas. Pag. 150. sub finem :
De venæ sectione in variolis dicam liberè :
Instanti earum eruptione, nisi statim facilè prodeant, hîc tutò et securè
quotquot sumus omnes, mittimus sanguinem, et intrepidè, optimis semper
ægrorum rebus, etiam in puerulis, etiam in ijsque lactentibus : nec tanto præsidio
possumus carere, cùm nihil quidquam spei nobis supersit à cardiacis Arabum,
nec à lapide bezoar, qui est merum figmentum, jamdudum totius nostri Ordinis
unanimi consensu explosum, à versatis pharmacopolis olim excogitatum, ad exhauriendos
ægrorum loculos : Confectionum de hyacintho et de cocco baphica nullus apud
nos usus est, propter nimiam caliditatem, à qua morbus adaugetur, et vires
exoluntur. Tota spes est in venæ sectione ante eruptionem, et in ipsa
eruptionem, si ægrè procedat : imò et post erumtionem, si febris, vomitus, dys-
pnœa, delirium, motus convulsivi, cataphora, diarrhœa, aut alij similes

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Johann Daniel Horst, le 25 août 1657, note t.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1120&cln=t

(Consulté le 20/04/2024)

Licence Creative Commons