À Ijsbrand van Diemerbroeck, le 31 août 1657, note t.
Transcription

Ms BIU Santé no 2007, fo 64 ro.

quod tamen multillorum pace dictum velim, qui aliter sentiunt : quiq. forsan non tam ex methodo et arte,
ne dicam indicatione Galenica, medentur, quàm ex veterum traditione,
et aliena fide : imò et aliena nempe pharmacopolarum lucro commendatione, qui sunt
per totam Europam turpissimi atque miserrimi lucriones, et quorum infandæ
avaritiæ nimirùm favent plerique Medicorum in Gallia : De vestri Belgio
nihil pronuntio : scio tamen eos esse aucupes cumerarum per totum orbem, summo
artis nostræ dedecores, et damno publico. Theriacales aquas et alia ficta
cardiaca, pulveres antipestilentiales, pilulas et alia ejusmodi, minùs quoque
laudo, utpote quæ vix prodesse possunt, quatenus calidiora, nec et ipsam pestis
causam, sordidam, profundam et intensam nec vulgarem putredinem emendare
non valent. Quæ quidem opiniones si Tibi paradoxæ videantur, non ideo
Tibi magis infensus aut minùs amicus esse velim : hoc unum dumtaxat
postulo, ut meam illam sententiam, quam Tibi candidè proposui, 2 boni 1 æquique
consulas, cætera condones philosophicæ libertati : nosti vetus distichum :

Diversum sentire duos de rebus ijsdem, Incolumi, etc.

Vale igitur, vir doctissime, et me ama Pro tuis Thesibus nostrarum
quoque fasciculum ante finem hyemis Tibi ad Te mittam, ex quibus abunde
Tibi constabit quantum Medici Paris. puriori atque sanctiori Medicinæ dent
operam, et bonis literis incumbant, phlebotomia et catharsi tanquam
virilibus et legitimis præsidijs utentes, neglectis tot nugis quas Arabum
perfidia et pharmacopolarum Chymistarum impostura 2 in Medicinam intrusit, et 1 in
communem humani generis perniciem excogitavit. Vale, vir præstantissime,
et me ama tui amantissimum,

Guidonem Patinum, Bell. Doct. Med.
Paris. et Prof. regium.

Parisijs, die Veneris, 31. Augusti, 1657.

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Ijsbrand van Diemerbroeck, le 31 août 1657, note t.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1123&cln=t

(Consulté le 24/04/2024)

Licence Creative Commons