À Johannes Antonides Vander Linden, le 26 avril 1658, note t.
Transcription

Ms BIU Santé no 2007, fo 69 vo.

Ex fasciculo illo tuo quem mihi destinasti, si adhuc apud Te hæreat,
detrahe si placet Grotium, qui Indice caret : posthac forsan alia pro-
dibit Editio Indicem habitura, in tali Opere, in quo tot varia occurrunt
nomina, planè nominativum. Alia quæ Grotio subjunxisti, gratissima mihi
habentur : imprimis v. Rivetus ipse, quem magnifacio : sed pro sin-
gularis illis quæ mihi comparasti, tuipse rationes mihi confice, ut tot
librorum pretium Cl. viro refundam, cum lætitia et gratiarum actione.
De nova editione Operum Paracelsi, Col. Allobr. nihil audivi, nec
est quidquam quod urgeat : tanti nebulonis operib. facilè carebit
Republica literaria. Filij mei Te salutant : ex quib. major natu
annorum 28. 2 tædas 1 nuptiales non ambit : alter ann. 25. non renuit,
ideòq. de illis cogitamus : utinam feliciter cadat : à Domino datur
uxor prudens. In re literaria nihil habemus novi : Typographi nostri
valdè frigent, propter assiduos Bellonæ furores, et omnium vectigalium
genus infinitum quib. tota Gallia, aliàs invicti roboris, et potentissima gentium
dominatrix, per harpyas Italicas et politicas hirudines miserrimè et supra modum, tanta
est socordia nostra, quotidie atteritur. Collega noster Franciscus
Blondellus, vir doctissimus, tractatum suum amplissimum de Pleuri-
tide
, transcribi curat ab Anamnesi, quem postea dabit Typo-
grapho typis mandandum. Ibi supra modum excogitatur atque
debellatur purgatio, initio pleuritidis. Athenæ vestræ Batavæ
olim à Meursio inchoatæ, numquánone iterum typis mandabuntur
ad hæc tempora deductæ ? si fieret istud, ibi viderem tuam effigiem non absq.
summo gaudio : sin minus, quia illam maximo opere cupio, eam à Te petere
audebo, in tela vivis coloribus depictam, quam reponam in medio amplissimæ
Bibliothecæ, inter viros optimos ac illustrissimos, Fernelium, Mares-
cotum, Ellanium, Fr. Portum, Petrum Seguinum, Nic. Pietreum,
Io. Riolanum, Ren. Moreau, et alios Facultatis nostræ Doctores
eximios, viros magnos, omni laude majores, præceptores olim meos colen-
dissimos : quos omnes olim vidi, amavi et singulari studio colui, præter duos
priores, nempe Fernelium, qui obijt anno Christi 1558. die 26.
Aprilis, eodem illo die quo ad Te scribo post annos centum : et Mares-
cotum, qui hîc obijt anno 1605. Cogita igitur de tua effigie mihi
mittenda, quam seriò venerabor, et inter magna Numina collocabo :
^ ea lege, quod habebis pro αντιδωρον quale volueris. Verbis
Verbis meis saluta D.D. Van Horne, Golium, Utenbogardum, et
alios, si qui sint qui rebus nostris faveant. Vale, vir cl. et me ama.

Parisijs, die Veneris, 26. Aprilis, 1658.

Tuus ex animo Guido Patin.

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Johannes Antonides Vander Linden, le 26 avril 1658, note t.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1132&cln=t

(Consulté le 20/04/2024)

Licence Creative Commons