À Christiaen Utenbogard, le 3 septembre 1658, note t.
Transcription

Ms BIU Santé no 2007, fo 73 vo.

In agris incultis infelix lolium et steriles crescunt avenæ æquè
citò, imò citiùs quàm triticum, hordeum et aliæ fruges optimæ.
Sed desino. Fasciculum illum librorum ante annum ad me missum,
accepi è p per fratrem D. Mart. Sckokij, cui officiorum omne genus
obtuli, et de illis acceptis per Epistolam Te monui, gratiasq. egi : quod
si meam illam non acceperis, non sum in culpa, nec scio per quem steterit.
Ant. Æmilij Orationes numquam à Te accepi, eas enim hîc fortè repertas
emi 20. asses, à trib duobus mensibus : ^ quæ mihi valde placent,/ ideòq. ipsum Authorem/ si placet, officiosissime/ salutabis meo nomine. Quod spectat ad insignem illam Præfationem,
Eusebij Scaligeriani novæ editioni præponendam, in qua honorificè sum
nuncupatus, quid sit illud certè nescio, et cui tantum officium debeam,
planè ignoro : quum exierit in lucem eximius iste liber, faciliùs hariolari
potero : nisi forsan antea Te me docueris quis sit verus Author
ejusmodi Præfationis, ut ei gratias agam de sua benevolentia : interea v.
alias gratias Tibi debeo, quod apud virum maximum D. Alex. Morum
de me antehac egeris : tanti viri eruditio jampridem mihi perspecta est,
ex duabus ejus Orartionib. nimirum de Pace, et Calvino, quas hîc habeo : sed
audio tertiam quandam mihi deesse, quæ titulum habet his verbis,
Sol et clypeus : quam apprime exopto, imò et à Te expecto : vide qua
fronte tecum agam, sed Epistola non erubescit inter amicos. De Cuprissi
Abietis, et Phyllirheæ seminibus sedulò inquiram : Geranij Sinensis aliquot
semina mihi promisit unus è nostris : quæ si fidem servet, statim ad Te
procurabo. Rex noster pancraticè valet. Quando voles ad me scribere,
aut aliquem libellum mittere, isthæc singula ablegabis Leidam ad opt.
virum, utrique nostrum amicissimum, D. Vander Linden, nisi Tibi
alias facilior sese offerat occasio. Vale, et me ama, tuum in æternum
futurum Guidonem Patin.

Parisijs, die 3. Sept. 1658.

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Christiaen Utenbogard, le 3 septembre 1658, note t.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1140&cln=t

(Consulté le 20/04/2024)

Licence Creative Commons