À Johannes Antonides Vander Linden, le 24 janvier 1659
Transcription

ms BIU Santé 2007, fo 77 vo.

Quem librum si non habeas, facilè mittam. Præterea, ecce obviam habui D.
Romphium, eadem ipsa die qua Urbem nostram ingressus est, qui postea
mihi reddidit inchoati tui libri aliquot folia : cujus editionem utinam bonis tuis
rebus et feliciter ad umbilicum perducas. Si scias ubinam vivat et an valeat
Simon Moinet, Parisinus, Elsevirijs ex Typographia notissimus, scribe
quæso, quoniam de ejus salute valde sunt anxij ejus mater et affines. Rex
noster Lugduno Celtarum discessit, in Urbem brevi reversurus : nec habeo plura
quæ scribam : Te itaque, D. Gronovium, Van-Horne, Utenbogardum et alios mihi faventes,
ex animo saluto. Valde, et me ama.

Tuus ex animo G. Patin.

Die Paris. die Veneris, 24. Ianu. 1659.

Imprimer cette note
Citer cette note

x Correspondance complète et autres écrits de Guy Patin, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Johannes Antonides Vander Linden, le 24 janvier 1659. Note t

Adresse permanente : //www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1147&cln=t

(Consulté le 17.04.2021)

Licence Creative Commons