À Sebastian Scheffer, le 20 mars 1659, note t.
Transcription

Ms BIU Santé no 2007, fo 80 ro.

sed ubi quum rem non faceret, transijt in Angliam : indéq. in Hollandiam :
postea quam v. sibi tales expeditiones minimè succedere non sensit, Parisios reversus est,
fortunam suam pessimè tunc ambulantem quærens, si qua posset arte, in solido
locare, cùm nequidem viaticum haberet : cúmq. alia deficerent, ac penè omnia,
cœpit religionem venditare : forte quia nullam tum habebat certam, et de ea sibi
providendum putavit, qua panem, et alia ad victum et vestitum necessaria parare
posset : ea a. semper melior potiórq. censetur quæ cultorem suum potest alere.
Memini me tunc ab ipso rogatum (viderat me apud P. Gassendum, lethali
morbo decumbentem,
Mathematicarum artium regium professorem, Collegam et amicum meum, cui ab aliquot annis Medicinam faciebam) ut eum in aliqua domo
opulenta collocare vellem, in qua rem faceret, liberos erudiendo, vel Bibliothe-
carium agendo; quod quidem ejus votum cum parum mihi arrideret, de eóq. excu-
sari vellem, Reformatam illam quam profitebatur, religionem causatus sum, per quam fieret ut
vix ac ne vix quidem in civitate etiam maxima et populosissima ^ sed Romanis sacris/ valde ac supra modum/ addicta, ubi tam multa/ possunt Loyolitæ et/ alij Monachi, conditionem
ullam deprehenderet : sed ille responsum meum eludens, meq. ludere vellens,
statim respondit, se religionem illam Reformatam nequidquam morari, seq.
talem amplexurum qualem vellent illi quibuscum et quorum ope rem lautam
facere posset
. Ludebat ille, et forsan seriò agebat : risi ergo, et hominem dimisi.
Ille v. tandem viatico destitutus, nullis suffultus amicis, ne duriùs egeret, aut
fortiter esurire cogeretur in patriam remeavit, nempe Castrensem civi-
tatem in Occitania positam, non procul à Monspelio : unde accepi, sed adhuc
incerto quodam rumore, eum fato functum esse, ex febre assidua, ad cujus
extinctionem noluit sanguinis missionem admittere : sicq. dignus morte perijt
imperitus nebulo, et mendacissimus impostor, quippe qui tam multa ineptè
finxit ac impudenter mentitus est in suis Observationibus.

Hîc habeo penes me aliquot MS. Casp. Hofmanni, in quib. est liber ille
de Humoribus : si per bellum liceret, possemus idoneos nancisci Typographos,
ad duo majora volumina in folio conficienda ; sed antea, 2 aurea illa Pace 1 nobis
opus est, de qua nunc agitur : utinam citò veniat, eâq. diu fruatur tota
Europa per multos annos, idq. felicissimè. Dominum Parentem tuum, virum
clariss. ex animo saluto, Teq. ipsum valere cupio. Vale igitur, et me ama.

Datam Parisijs, 20. Martij, 1659. Tuus ære et libra Guido Patin.

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Sebastian Scheffer, le 20 mars 1659, note t.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1153&cln=t

(Consulté le 24/04/2024)

Licence Creative Commons