À Sebastian Scheffer, le 27 octobre 1660, note t.
Transcription

Ms BIU Santé no 2007, fo 91 ro.

nihilominus tamen statim suo indicio se prodidit sorex : et illico habitus
est ut agnitus magnus agyrta, nebulo, impostor, Empiricus, pravus agyrta, et
homo corruptissimus : fornaculas habebat in cœnaculo superiore, tum et in inferiore : quib. se magnam Chymistam, et, ut inquiebat, Paracelso
superiorem se invisentib. agnosci volebat : magnam arcam habebat duabus
seris obsignatam, in qua contineri dicebat 40. millia aureorum, quos ex
varijs curationib. […]dum credulis collegisse se venditabat : incurabilium morborum curationem
pollicebatur omnibus : his artib. famam quidem aliquam collegit, et aliquas
pecunias ; sed totum illud fuit exigui temporis : spretus fuit à Magnatibus et
aulicis, hominum genere multa vafriorè prædito : idiotis invisus et exosus, cum
quib. rem non potuit facere : tandem ad extremam inopiam redactus, se-
cessit in angulum quendam postremum extremi suburbij S. Germani, ^ au bout du faubroug / S. Germain in quo
moratur cum trib. meretriculis, et impurus nebulo lenoniam facit, ex qua
arte, miseram vitam trahit atque sustentat. Aliquando Magum se simu-
lavit et dæmonem familiarem apud quosdam vulgares se habere professus est, quibusdam vulgaribus,
à quo multa sibi Chymicæ artis secreta retecta et revelata fuisse, sed in
aurem prodidit : (agnosce discipulum dæmonum, sed imperitissimum :) aliàs quoq.
adulterinam monetam cudit, et veram corrasit, ideòq.sæpius fuit in car-
cerem conjectus : hactenus tamen evasit manum carnificis, summo suo bono, et
pro more gentis nostræ, in qua miseri et inopes potissimum suspenduntur,
gratiam a. recipiunt qui sunt bene nummati. Dat veniam corvis,
vexat censura columbas.
Olim mihi testatus est in hac Urbe ante
annos quinque, D. du Bosquet, Episcopus Monspeliensis, se acriter dolere
quod olim istum nebuloardelionem ad triremes non misisset, aut ad patibulum,
pro expiatione tot scelerum perpetratorum : quod potuerat et debuerat
facere dum in Gallia Narbonensi Missum dominicum ageret, et juridicundo
præfectus esset à Rege nostro ante annos quindecim. De formis et facie,
oculis nigris et concavis, trucìq. aspectu : ex vulnerib. olim acceptis duas
habet amplas cicatrices in facie. Bonis literis nullam unquam navavit
operam, nec est Medicus, nec Philosophus, imò nequidem Latinè loquitur : et
tamen in pretio haberi voluit, sed non obtinuit : ejus scripta sunt barbara, et
facile cujvis perito judicare est, istum agyrtam esse merum Empiricum,
omnium bonarum rerum valde ignarum, sola impudentia valde instructum.
Hodie nullius est famæ apud in nostra civitate : nec alialiudam artem exercet quàm
lenoniam : sed nescio quamdiu abutetur indulgentia Prætorum rerum
capitalium. De quib. singulis, Credite me vobis folium recitare Sibyllæ :
sunt enim verissima omnia, et talia planè qualia scripsi : nec aliter est Abbas,
quàm ego Iupiter Capitolinus, aut rex Abyssinorum. Filij mei Te
resalutant, et gratias agunt pro benevolentia tua. Venerandum Senem D.
Parentem tuum ambabus ulnis amplector, cui Nestoreos annos exopto,
cum firma valetudine mentis et corporis. Tu v. Vir præstantissime
vive, vale, et me, quod facis, amare ne desine, qui quamdiu dederit
Ille qui dat omnia, Tuus erit ære et libra

Guido Patinus.

Parisijs, 27. Oct. 1660.

Ecce mitto Indicem quorundam librorum quos magnopere exopto : si qui ex ijs
occurrant apud Bibliopolas vestros, eos quæso, mihi emito : totum pretium
libentissime Tibi refundi curabo per mercatorem vestratem Dominum Ochs.

Volfg. Heideri Ora-/tionum tomi quot-/quot reperientur.

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Sebastian Scheffer, le 27 octobre 1660, note t.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1180&cln=t

(Consulté le 28/03/2024)

Licence Creative Commons