À Johann Georg Volckamer, le 30 décembre 1660
Transcription

Mazarinus noster, quamvis æger, podagris atque nephriticis doloribus
obnoxius, viscerum nutriorum marcore languidus, publicis et diuturnis
Galliæ calamitatibus finem non imponit, nulla vectigalia tollit, imò etiam
nova constituit : et hoc sinunt Galli nostri, adeo sunt degeneres. O veterum
Gallorum generositatem et magnanimitatem quantum hîc Te requirunt viri
boni ! tam duiturnæ tyrannidis admodum impatientes. Italus iste publicam
authoritatem sibi retinet, per quam capit aut rapit quidquid obvium, et
rebus suis utile deprehendit. Si vester Endterus de illa editione seriò velit
cogitare, cum illo per Te agam, nec aliud requiram, nummorum loco quos Tu
omnium optimè nosti atque meministi pro MS. Authoris filiæ erogatos, quàm
numerum aliquem Exemplarum : sic enim agere paratus sum, ut quodammodo satisfaciam
optimi viri manibus, et reipublicæ literariæ prosim quantum in me erit. Vide
igitur cum illo, et scribe per D. Picques, qui Te salutat. Pro Cl. Parentis
venerandi Senis effigie gratias ago : alias Tibi mittam pro αντιδωρω nostro-
rum Medicorum Parisiensium. Filij mei ambo te salutant. Incerto quodam
rumore audivi in Germania vestra novam editionem adornari Comment. C. Hofmanni,
in Gal. de usu partium
, uberiorum quàm antehac, estne verum ? ut et novam
editionem Opusculorum ejusdem de usu lienis, de usu cerebri, etc. Tu videris.
Si cum Disput. D. Rolfinckij, et aliæ virorum Academicarum Tibi occurrant,
adjunge quæso : ejusmodi scriptionib. mirè delector. Si Theses nostræ Tibi
placuerint, meliores ex illis ad Te mittam. Vive, vale, Vir Cl. et me ama :
meóq. nomine saluta, si placet, viros optimos, DD. Nicolaï, Felwingerum, Herm.
Conringium, Conerdingium, Rolfinckium, et Th. Reinesium
, cujus Epistolas ad Hofmannum
et Rupertum
mitte si habeas : audio enim eas prostare in Germania.
Adhucne vivit optimi viri Cl. Hofmanni vidua ? Vale. Scriptum Parisijs, die Iovis, 30. Dec. 1660.

Tuus æere et libra Guido Patin.

Imprimer cette note
Citer cette note

x Correspondance complète et autres écrits de Guy Patin, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Johann Georg Volckamer, le 30 décembre 1660. Note t

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1183&cln=t

(Consulté le 26.11.2022)

Licence Creative Commons