À Johann Georg Volckamer, le 18 mars 1661, note t.
Transcription

Ms BIU Santé no 2007, fo 101 ro.

Scripserunt ad me Amici multi, observatum fuisse istum Cometam
in suis Urbibus, circa 4. matutinam : sed hîc à paucis conspectum fuisse
audio, propter noctium obscuritatem. An adhuc supersit, seq. conspiciendum
præbeat, nescio, sed obijt et ad plures abijt Mazarinus noster, die Mercurij,
9. Martij, in arce Vincenarum regia ; qui fuit ille Galliæ nostræ fatalis
Cometa, licet futuras calamitates non tam præmonstrarit quàm reipsa
intulit, imò et toti Europæ. An Germaniæ vestræ vastitatem aliquam
minetur istud astrum, vix scitur ; verùm si Turca, vere nova, tendat in Hungariam
et in Austriam, multis male futurum opiominor, nisi principes omnes
Christiani inter se conveniant, et 2 fortiter agant 1 conjunctis viribus adversus
publicum illum hostem : qua de causa singulis illis meliorem mentem
exopto : aliter enim metuo, ne per ignaviam et socordiam nostram,
totam Europam sibi tandem tributaria faciat : quod omen Deus
avertat. Spero me intra paucos dies habiturum librum Imaginum
400. illustrium virorum, præsertim Regium et Principum : quem statim
ad Te mittam, vel per D. Picques, vel per Sponium nostrum.
Habebit iste liber 400. effigium. De pretio ne satagas velim : ^ vetus nomen nondum/ omnino expunxi, sed ex-/pungam, et fiam bonum/ nomen : Tu v. habeas/ rationem velim expensorum/ pro Horstij libro, Reinesij/ et Rolfinckij. Si
quas optaveris chartas Geographicas quæ hîc prostant, indica, et
si placet, ut mittam. Vale, Vir Cl. et me ama. Datum
Parisijs, die Veneris, 18. Martij, 1661. Tuus ex animo Guido Patinus.

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Johann Georg Volckamer, le 18 mars 1661, note t.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1194&cln=t

(Consulté le 24/04/2024)

Licence Creative Commons