Ms BIU Santé no 2007, fo 108 ro.
negotium quale fuit à Te descriptum, typis mandatum, nihil
aliud unquam fuit quàm merum figmentum, et mera fabula,
à quodam nebulone excogitata, qui per fugam salutis saluti suæ consulere
coactus est, ne incideret in manus Parlamenti Gratianopolitani,
ne dicam carnificis illius Civitatis : quod tamen habeo
factum esse dicitur ab isto nebulone in irrisionem quorumdam Senatorum,
et in contumeliam Doctorum Scholæ Monspeliensis. De
fœtu Mussipontano, historia 92. Centuriæ 6. librum conscripsit
Viri Cl. D. Horstij gener, Laur. Straussiusus, quem hîc habeo
Authoris dono ad me transmissum : de quo tamen ut liberè
dicam quod sentio, fabulosum quoque mihi videtur : neque
enim conceptio fit extra uterum : et audio multos viros eruditos
in eadem mecum esse sententia, nec dubito fraudem aliquam,
aut saltem mendacium latere in hac fabula. Vale, Vir Cl. et me ama.
Si quis ex Dania vestra huc veniat, ad nos scribere ne dedigneris. Amantissi-
mos omnes Fratres tuos saluto. Vale, et me ama. Datum Parisijs, 25. Maij, 1662. |