Ms BIU Santé no 2007, fo 118 ro.
In toto illo Indice eorum quæ mihi desunt, quem ad Te mitto, plura sunt Opus-
cula quàm libri : sed nihil refert, qualiacumque sint, modò habentur. Cogita
ergo de illis recuperandis, quantum fieri poterit : et me quammaximo bene-
ficio Tibi obstrictum habebis. De pretio restituendo ne cures quidquam, totum
lubens et facilè refundam. Amicus meus noster D. Mart. Schoockius, quî valet ?
quid novi molitur ? nova ejus editio de Cervisia, et de Fermento, quando
procedit ? quid cogitat de Filio ad nos mittendo. Regina nostra filiolam
peperit, die 18. Nov. Rex noster cis paucos dies iturus est Dunquerkam,
unde postquam reversus fuerit, dicitur etiam media hyeme, missurus in Italiam,
exercitum contra Papam, sub auspicijs atque summa dictatura Principis
Condei, qui sibi vicarium habebit egregium bellatorem, Dominum du Plessis-
Pralin, Galliæ Polemarchum. De Nic. Fouquet, ne γρυ quidem. Scias
a. velim nos habituros Regem Hispaniæ nobis faventem in bello isto quod
adversus Iovem Capitolinum gerere meditamur. Sed longè fortiores
futuri sumus, si Deus Regi nostro favere pergat. Voetius vester quid
novi tentat ? siletne, et ac otiosus remanet, Magistratus vestri decreto ?
melius est tacere quàm malè agere. Vale, Vir Cl. et me ama. Datum
Parisijs, die 23. Octo 25. Novembris, 1662. Tuus ex animo Guido Patin. |