À Sebastian Scheffer, le 8 mars 1663
Transcription

Ms BIU Santé no 2007, fo 139 ro.

Vidi D. Ochs, et cum eo cænavi, egiq. illi gratias pro illa tua Epistola quam
per eum accepi. Pollicetur se intra mensem ex hac Urbe abiturum, et ad vos
reversurum : dabo illi Tibi perferenda quæ nancisci potero. Postquam per Te intel-
lexero quid à me velit aut requirat D. Vorburgius, dabo operum ut eum muneris
ad me missi non pœnitebat, et quantum in me erit, illi satisfaciam. Filij mei
ambo Te salutant : ut et Ego Venerandum Senem D. Parentem tuum. Dissidium
Regis nostri cum Papa dicitur compositum, et Italicum bellum extinctum. Nic. Fouquet,
regiæ gazæ olim Præfectus, adhuc in carcere latet : et tanto negotio quid sit futurum,
præter Deum et Regem nemo novit : major pars tamen de ejus absolutione bene
sperat, per intercessionem Reginarum. Publicani, qui antehac tanquam fures publici,
universam Galliam expilarunt, nunc urgentur in eo Tribunali, quod ad eos punien-
dos ideo fuit institutum à Rege, et jam aliqui pauci fuerunt damnati ; sed
alij longe plures damnandi supersunt, qui in carcerib. ideo detinentur. La Chambre
de Iustice y travaille tous les jours.
Nova Aretæi editio Græco Latino, cum Versione
et Notis Petri Petiti
lente procedit. Cardanus totus editionis Lugdunensis, mense
proximo hîc expectatur. Bene vale, et me ama. Plura si occurrant, ad Te
scribam per nostrum Sebastianum. Parisijs, 8. Martij, 1663. Tuus ex animo G.P.

Imprimer cette note
Citer cette note

x Correspondance complète et autres écrits de Guy Patin, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Sebastian Scheffer, le 8 mars 1663. Note t

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1264&cln=t

(Consulté le 25.09.2022)

Licence Creative Commons