À Thomas Bartholin, le 7 septembre 1663, note t.
Transcription

Ms BIU Santé no 2007, fo 153 vo.

per aeris et loci mutationem : quod illi spero summè profuturum. Audio
Principem vestrum qui Galliam lustravit, per Germaniam reversum esse
in Daniam : secum habebat nobilem quendam virum dictum D. de Parsberg,
cui feci medicinam dum esset Parisijs, cum suo Principe ; rogo Te ut eum salu-
tes meo nomine : ut et alium Danum, dictum Dominum Leigar, qui illi aderat.
Rex noster à triduo reversus est Parisijs ex Lotharingia. Quum videbis
in Dania virum illum nobilem, Dominum Gu[eo], qui hîc apud Dominum Legatum
vocabatur Monsieur le Mareschal, ut et D. Biermannum, virum peritum et
optimum : utrique si placet per me salutem impetire : sed ne omittas
quæso generosum illum nobilem D. de Parsberg, vestri Principis Ephorum,
quem magnifacio. Cogitásne de nova editione Corn. Celsi ? Utinam Deus Opt. Maximus
indulgeat. Adhuc expecto Fienum de signis morborum, Lugduni nuper editum[.]
De Papa : de Fuqueto, nihil habemus novi : vale, et me ama. Parisijs, die Ven.
7. Sept. 1663. Tuus ex animo, Guido Patin.

Die I[ov]is, 13. Sept. scripsi ad Seb. Schefferum, cum una Epistola D. Moquillon, et effigie
[Io.] Riolani.

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Thomas Bartholin, le 7 septembre 1663, note t.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1293&cln=t

(Consulté le 17/04/2024)

Licence Creative Commons