À Christiaen Utenbogard, le 12 juin 1664, note t.
Transcription

Ms BIU Santé no 2007, fo 171 vo.

Monsieur le Duc de Guise âgé de 50. ans, est ici mort depuis peu, ex urinæ
suppressione, cum gravissimis doloribus vesicæ : (olim passus erat illius vesicæ
sectionem ad extractionem latentis calculi in ejus fundo :) ad quos leniendos
et mitigandos exhibitum fuit illi venenum eneticum, vulgò vocatur à
Chymistis, emeticum vinum, du vin enetique, quod à medicastris alucis ter
propinatum, demisit optimum Principem in regionem multorum, in quam
tam multi abierunt, et unde negant redire quemquam.
Ejusmodi vinum
est inventum male feriatorum hominum, Chymistarum, et pharmacopœorum
rebus suis plus æquo studentium : quod tamen multa hominum millia jugulavit ab
aliquot annis in Gallia : Multiplicitate, novitate et varietate remedio-
rum ægri facilè decipiuntur
, inquit ille agyrtarum princeps Guenaut :
et ille revera multos decepit, sed nihil refert, inquit, modò inde nummi
proveniant
 : il n’y a rien de bon chez les malades que leur argent : non aliter
loquitur caco-Chymicus iste nebulo, in gloriam Artis nostræ innocentissimæ,
quam ille, turpi sua φιλαργυρια intoxicatus, quotidie facit emunctiorem
et æruscatiorem. Le Prince de Conti, frere du Prince de Condé, est ici fort
malade d’une fluxion sur la poitrine :
habet etiam aliquid in vesica, et
forsan calculum. Deus Te servet vir optime : vale, et me ama. Parisijs,
die Iovis, 12. Iunij, 1664.

Tuus ex animo, Guido Patin.

Te quoque rogatum velim, ut quum fieri poterit, emas mihi 4. illos sequen-
tes quos antehac habere non potuisti, nempe Calendarium Romanum, in fol.
patenti : Effigies Henr. Regij. Ejusd. Explicatio mentis humanæ, sive Animæ
rationalis, à notos Cartesij vindicata. Medicina Salernitana fol. regali pat.
Voetij Oratio in obitum Schotani.
Quibus singulis utinam possisnt addire amici
nostri Mart. Schoockij Dissertatio de Ovo et pullo, tertiæ editionis : Tract.
de Inundationibus : Clapmarius absolutus : Schoockij Oratio funebris
pro Io. Borgesio.
Anatomia parvorum naturalium. Ejusd. omnes Orationes.
Ant. Thysij Tract. posthumus de usura et fœnore. Bern. à Doma adversus Deus.

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Christiaen Utenbogard, le 12 juin 1664, note t.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1333&cln=t

(Consulté le 18/04/2024)

Licence Creative Commons