À Johann Georg Volckamer, le 4 décembre 1664, note t.
Transcription

Ms BIU Santé no 2007, fo 181 ro.

pro viro præstantissimo D. Richtero, quem ex animo saluto, inseruisse
librum quemdam chirurgicum et Gallicum, Authore Jac. de Marque,
chirurgo Parisiensi, quem t
Tu vel D. Rolfinkius antehac à me
petijstis : si Tu, habeas illum t
Tibi, sin minus, mitte ad illum cum salute
officiosissima ad tantum virum. Junior nostra Regina dicitur
paulò melius habere de febre sua, nec quidquam aliud habemus
certi de ejus valetudine. Gazophilacis Fuqueti negotium videtur
in dies mitescere, unde fit ut multi bene sperent de eventu,
nihilominus tamen ejus Amici et propinqui adhuc fortiter
M
metuunt, cùm in negotijs Aulicis nihil sit certum, et in aula
omnium aularum corruptissima, omnia sint infida, et exiguæ securitatis. Fragmentum
Petronij
nondum prostat, ejus moræ causam non intelligo.
Hîc adornatur Editio libri cujusdam Gallici, Authore D. de Mézeray,
viro D
doctissimo : erit Epitome Historiæ omnium Regum Galliæ à
primo, i. Pharamundo usque ad nostra tempora : unusquisque
Rex habebit suam effigiem et breviarium historiæ sui temporis :
Author ipse mihi affirmavit se effecturum ut intra quatuor
menses inchoata Editio ad finem perducatur ; erit Opus
pulcherrimum, elegantissimum, et ad Historiæ nostræ notitiam
uti facilè assequendam utilissimum atque commodissimum :
quod si habeas in votis, libertissimè mittam. Amicos nostros
omnes saluto, et imprimis D. Felwingerum, etc. Deus te servet,
Vir præstantissime. Vale, et me ama. Parisijs, die Iovis
4. Decembris 1664 Dec. 1664.

I. eodem ipso die quo ante annos vigenti duos fati nemini parcentis necessitatem
expertus est Tyrannus insignis et pessimus nebulo purpuratus,
Io. Armandus cardinalis Richelius : Tuus ex animo
qui utinam summo
totius Galliæ bono, imò totius Europæ commodo numquam natus fuisset. Tuus ex animo G.P.

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Johann Georg Volckamer, le 4 décembre 1664, note t.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1361&cln=t

(Consulté le 19/04/2024)

Licence Creative Commons