À Johann Daniel Horst, le 24 janvier 1665, note t.
Transcription

Ms BIU Santé no 2007, fo 183 vo.

Filius tuus optimè valet, et seriò incumbit studijs, quib. etiam acriùs dabit operam posthac ;
superata hyeme, quæ hîc viget frigidissima : Nosti Tu ipse quàm sit inimicum Musis,
sceleratum istud frigus, quo nunc cruciamur. Proximo vere Operationes Chirurgicæ,
quas videbit et addiscet : præsertim sectionem vesicæ ad extractionem calculi ; aliæ Operationes
minùs frequenter occurrunt, quib. tamen et Ego et D. Gayan invigilabimus. Medicas illas
Theses et alias Disputationes novas et curiosas libenter accipiam, sed ea lege ut pretium refundam
et tradam Filio tuo : de majorib. libris non est quod valde cures, hîc enim à me ementur quum
ad nostros Bibliopolas perevenerint. Circa Aprilem et Majum, Filium tuum ad ægros meos
manuducam, et de ijs pro captu et tempore docebo. Prima data occasione mittam Hollerium
nostrum, in fol. forsan per Sebast. Switzerum, quem huc proxime deventurum audio. Privilegium
regium
quod requiris, eamdem viam sequetur : illud obtinendum commisit Filius meus
major natu, Robertus P. Domino Longuet, Amico nostro, et magno in Cancellaria magna
Audientiario, qui totam rem curabit, et istum laborem in se suscepit : æquo pretio omnia peragentur,
ea lege ut etiam tradantur aliquot Exemplaria, quib. suo tempore exhibendis ses Robertus eus
proprio scripto adstinxit, apud D. Longuet : et jam confertum esset negotium si le Seau
eut tenu :
i. si talia comitia habuisset pro more D. Cancellarius, quod ipsi non licuit per
adversam valetudinem qua detinetur valde senex, et penè octogenarius. Cl. virum D.
Laur. Straussium saluto, pro cujus in me benevolentia et amore ingentes ago gratias, eásq.
suo tempore referam, et cumulo majore refundam : ut et quæ impenderis pro Thesibus nostris. Saluto quoque utrumque Schefferum, viros
optimos, et mei amantissimos. Tu v. Vir Cl. Vale, et me ama. Parisijs, 24. Ianu. 1665.

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Johann Daniel Horst, le 24 janvier 1665, note t.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1369&cln=t

(Consulté le 24/04/2024)

Licence Creative Commons