À Heinrich Meibomius, le 1er avril 1665, note t.
Transcription

Ms BIU Santé no 2007, fo 188 ro.

qui ab aliquot mensibus hîc etiam prostat, sed ejus mentem
sensim capio : Fragmentum est inquiunt Petronij ; ego contrà
fortiter nego : suspicor enim, ne dicam malo credere, libellum
istum opus esse otiosi alicujus Monachi et simioli Petronisantis : longè eni[m]
et aliter olent C catuli quàm sues : quidquid sit, potuit ejusmodi
scriptum ex aliquo lupanari prodire, sed numquam
mihi persuaderi
patiar, nec facilè credam tam insulsum fragmentum pertinere ad
Petronium Arbitrum privatarum deliciarum famosi illius
Trimalcionis, quem fuisse puto non alium quàm Senecæ
prædivitis infamem discipulum, Cujus ad exitium non debuit
una parari simia, non serpens unus, non culeus unus
 ; sis scis
quid velim, et abundè nosti quid intelligam. Monstrum fuit
hominis, qui Romæ olim hi
hystrioniam exercuit, Aggripinæ
filius, auriga, incendiarius, matris et Præceptoris carnifex, etc.
Anna Austriaca in dies infirmatur, nec in ejus cancrum
sacrificuli medicamina proficiunt, ubi nihil aliud quàm
tabem exspectari puto. Tractatus vester de Cerevisia utinam
tandem bonis avibus in lucem prodeat. Vivimus in seculo
novaturiente, et contra fas omne nimis avidum novitatis :
quo nomine etiam figmenta multa nobis offeruntur,
imò nolentibus obtruduntur, inter
quæ repono quod scribis
de Chirurgia illa infusoria Io. Dan. Majoris, apud Hamburg.
Medici Epidemici
. Rem falsam pollicetur, et impossibilem
profitetur ; nugæ sunt et deliria morientis seculi. Omnes
tuos Amicos salutabo, t
Tu vicissim nomine meo saluta
Cl. Conringium, Tappium, et alios mihi faventes. Vale
Vir præstantissime, et me ama. Ego et omnes mei Te salutant.
Parisijs, Cal. Aprilis 1665.

Tuus ex animo, Guido Patin.

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Heinrich Meibomius, le 1er avril 1665, note t.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1379&cln=t

(Consulté le 25/04/2024)

Licence Creative Commons