À Werner Rolfinck, le 2 avril 1665
Transcription

ms BIU Santé 2007, fo 187 vo.

Hortus ille Botanicus Vespas. Robini anno Christi 1622. exiguus erat
admodum, hodie v. nullus est : neq. enim amplius existit : nunc seges est ubi Troja
fuit :
sed regia liberalitate hortum habemus amplissimum, in quo millia multa
variarum stirpium hodie feliciter excoluntur in suburbio S. Victoris, au
faubourg S. Victor :
cujus ideam luculentam videbis Iulio mense proximo,
in libro suprà laudato, qui currit sub prælo. Inquiram in illud tuum
Hemionium, de quo nihil quidquam unquam audivi : si tamen exstet hîc,
habebo facilè, neq. enim mihi denegabitur, túncque de eo ad Te illico
scribam. Nihil hîc habemus novi de re literaria : Nova tamen paratur editio
omnium Operum Dan. Sennerti, quæ de novo novum tomum habebit Epistolarum
Medicinalium,
auctorib. Sennerto et Mich. Doringio : idq. Lugduni Celtarum ;
Parisijs v. libri aliquot Gallici, ijq. optimi, typis mandantur : sed illi per-
tinent ad historiam nostram. Cl. virum D. Volcamerum saluto, ut et
D. Schenckium, Collegam tuum. Vale, Vir Cl. et me amare perge.
Parisijs, die 2. Aprilis, 1665.

Tuus ex animo, Guido Patin.

Imprimer cette note
Citer cette note

x Correspondance complète et autres écrits de Guy Patin, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Werner Rolfinck, le 2 avril 1665. Note t

Adresse permanente : //www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1380&cln=t

(Consulté le 20.09.2019)

Licence Creative Commons