À Johann Peter Lotich, le 17 décembre 1665
Transcription

Ms BIU Santé no 2007, fo 201 ro.

spem reponendam esse censeo : ex quib. duos sunt multorum librorum editione clari
et illustres, quales sunt Mess. de Tournes, fratres, vel Monsieur Choüet, qui
nuper dedit Hippocratem Foesij, ac ejus Œconomiam : ut Tornæsij, multos
libros typis mandarunt, Viri Cl. et magni inter suos nominis, D. Io. Dallei,
inter nostros Reformatos famosis Theologi : quorum typis emendatissi-
mis vellem videre tuum Petronium renovatum. Illi quotannis tendunt
Francofurtum, ad celeberrimas vestras nundinas : habeto rationem illius temporis,
fac ut eos convenias, et videant magnum illum Thesaurum tuum : forsan ex
tanti Operis inspectione atque dignitate, de illo typis mandando
seriò cogitabunt, et tandem à viris eruditis se patientur persuaderi : tunc
ego scribam ad illos, et hortabar ut rem ipsum aggrediantur : et forsan
ab ijs poteris obtinere quod hactenus non potui pro Collectione omnium Operum
præstantissimi viri Thomæ Erasti, quam jamdudum habeo in animo : aut
pro varijs Manuscriptis Cl. Viri Casp. Hofmanni, quæ hîc apud me sunt, ab ipsius
Authoris obitu : quæque non potui in lucem emittere, defectu Typographo-
rum, et propter difficultatem temporum : meliorem sortem tuis Scriptis numquam
invidebo, imò quantum in me erit, lubens favebo : et revera, postquam
prodierint, multos haud dubiè invenient emptores : de qua re me ad ipsos
scripturum Tibi polliceor. Meliorem quoque fortunam meretur tertius ille
tuus Tomus de bellis Germanicis : sed totum hoc infortunium in aliam causam
non videtur reijciendum quàm in præsentem totius Europæ statum, adeo
insanis quorumdam consilijs perturbatum ac penè deploratum. O Dij
meliora ! Interea v. Deum supplex veneror atque rogo, ut votis nostris
benignus adesse velit : Tuorum Operum Indicem, quem polliceris, patienter expectabo,
judiciúmque tuum de quodam novo Petronij Fragmento, hactenus inviso,
Patavij et Parisijs nuper edito : quod mihi non videtur esse Petronij :
neq. enim in illo deprehendo quidquam quod accedat ad luxum illum eruditum :
scis quid velim : longè aliter olent catuli quàm sues. Vale, vir præstan-
tissime, et me Tui studiosissimum atque amantissimum seriò redamare
perge. Vale. Parisijs, 12.7. Dec. 1665.

Imprimer cette note
Citer cette note

x Correspondance complète et autres écrits de Guy Patin, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Johann Peter Lotich, le 17 décembre 1665. Note t

Adresse permanente : //www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1416&cln=t

(Consulté le 17.06.2021)

Licence Creative Commons